LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Laudum quis carmine
unquam praevalet,
regum summe,
typica
maiestatis tuae promere,
2. Qui parenti supremo
deitate
coaequalis
omnia
potestate pari disponis?
3. Nam ante
huius mundi exordia
in patre callebas sophia,
per quam facta sunt omnia
quaeque
profert triplex machina.
4. Qui cernens
immersos esse barathro,
tua quos adornat imago,
propter nos factus es homo,
ut nos
solveres sanguine tuo.
5. Haec pridem
signavit sub typo
Isaac parentis
nostri immolatio,
mactabatur
aries pro quo Domino.
6. Te, Christe,
passurum pro mundo
Ioseph praenotavit
venditus in Aegypto,
nunc daturum
typicos victus populo.
7. Nam fueras praefiguratus
infernum fracturus,
cum Samson, vir inclitus,
leonem suffocavit
et portas hostiles disrupit.
8. Tu, Domine, es suave rubens
illius flos virgae,
quam fudit radix Iesse
generosa germine,
quo sunt praenotati prophetae.
9. Haec nostris
praenotantur patribus
o redemptor,
ceu sub umbra primitus,
quae nos verius
te monstrante cernimus.
10. Tu cuncta
procul fugas nubila
terrae reddens
tui vultus lumina,
quae morte tua
fuscabatur tremula.
11. Ecce, nunc perspicuo
cuncta ornantur
elementa sereno,
quia redisti
victor barathro.
12. Hinc et nos, o socii,
mente Dominum
sincera et humili
simul laudemus
carmine tali:
13. Sit patri laus summo,
qui levans criminum nos
caeno
haud pepercit proprio
propter nosmet filio.
14. Laus quoque sit nato,
pro nobis qui factus est
homo,
ut solvens nos tartaro
redderet paradiso.
15. Gloria compar sit pneumati
aevo omni.
1?. In Resurrectione Domini.
1. O, qui perenni residens
2. Potestatis solio
omnia ordinas,
sator, ab aevo,
3. Te verum et unum
confitetur omnis
terra Dominum,
4. Qui nos homines
tuis deliciis
eiectos condolens
5. Homo veneras,
per tuum sanguinem
deceptos revocans.
6. Inde virtutes caeli
et omnes angeli
aeque gratulantes
redempto homini
7. Tibi cum fulgurosis
tuique consciis
incessabiliter
proclamant ministris:
8. Sanctus, Sanctus, Hagios,
Domine virtutum
ac potentissime
rex exercituum,
9. Caelum, terras, maria
replesti gloria
tuae maiestatis
cuncta per saecula.
10. Tibi, Domine,
persultat hymnos consone
plebs tui adventus avida
ac futurorum praescia.
11. In bis laudibus
condelectantur optime
principes firmati pneumate
tropaea tua canere.
12. Interim dulcia
proclamant cantica
testium agmina
agni cruore albata.
13. Solum praecipue
te dignum carmine
supplici fatentur
sacerdotes libamine.
14. Ad tuam semper laudem
monachi conservant
vitam caelibem.
15. Ut tuus honor vivat,
virgines prudenter
lampades ornant.
16. His tam iucundis
placatus, Christe, canticis
17. Et nos exaudi
psallentes voce supplici ;
18. Et qui hominum causa
volens subieras
mortis acerba,
19. Fac nos horum consortes,
quos patrem repetens
patriae refers,
20. In qua laus est tibi perpes.