DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

QUAESTIO PRIMA.

Utrum omne intrinsecum Deo sit omnino idem essentiae divinae, circumscripta quacumque operatione intellectus.

Alens. 1. port. quaest. 48. mem. 3. Rictiard. 1. dist. 2. art 1.q. 2.et 3. Ilenric.quodl. 5. quaest. 1. ei quodl. 13. quaest. 1. Goffred. quodl. 7. quaest. 1. D. Thom. 1. part, quaest. 28. art. 2. et quaest. 7. de verit. art. 6. opuic. 9. quaest, 1. 2. et 3. et 1. dist. 2. quaest. 1. art. 3. Capreol.

disp. 8. quaest. 4. art. 1. Dtirand. dist. 2. quaest. 2. Arim. disp. 8. quaest. 1. Aureol. quaest, 3. art. 2. Antonius Syreclus, Faber, et alii Scotistae pe-culiari tractatu de formalilalibus. Idem Faber in 1. dist. 2. quaest. 7. disp. 19. et 20. Radain 1. controv. 4. Suarez 1. part. tract. 1. lib. cap. 10. Vasq. 1. part. disp. 116. et 120, Vide Doctorem 1. dist. 2. quaest. 7. et disp. 8. quaest. 4. et collat. 22. et alibi passim.

Respondeo, supposito ex aliis quaestionibus quid sit tenendum de diversismod is identitatis et non identitatis concedendis, vel negandis in divinis ; suppositis etiam rationibus terminorum explicantium talem identitatem vel non identitatem, hic videndum est de propositionibus concedendis vel negandis, et oportet dicere de ordine inter illas. Et ad breviter loquendum ; essentia sub praecisissima ratione sit A; paternitas sub propria et praecisa ratione sit B. Haec videtur esse propositio prima concedenda in ista materia : A non est formaliter B; vel ista, quae aequipollet ei : A non est formaliter idem B, quod videtur formaliter remotior a multitudine et varietate intellectuum seu sensuum diversitate. In ista quidem : A non est formaliter B, non negatur absolute A esse B. Sed esse sic, sive sub tali modo, ut formaliter et composito modo, negatur, non ratione ejus quod importat compositio, sed ratione modi, sicut ista : aethiops non est homo albus. Similiter hic : A non est idem formaliter B, negatur identitas non absolute, sed sub isto modo, et hoc ratione negationis modi.

Secunda propositio, qua multi utuntur quasi aequivalenter cum prima, videtur esse ista : A et B non sunt formaliter eadem, et tamen ista non est praecise determinata ad illum unum sensum, sicut prima. Nam aliquis altercari volens, diceret quod hic ponitur pluralitas : A et B non sunt eadem, tum ex copulatione posita inter A et B quae non potest esse sine aliqua distinctione, quia non videtur quod omnino idem possit sibi ipsi copulari: tum ex pluralitate consignata, et ex copula, et praedicato, cum dicitur, sunt eadem. Unde et aliqui in illo verbo Christi, Joannis 10 : Ego et Pater unum sumus, notant pluralitatem personarum in copulatione et plurali numero, sumus: sed unitatem essentiae in praedicato singulari unum, quare sequitur illud, si unum ; non igitur diversum ; si sumus: ergo Pateret Filius. Et similis est sententia Magistri ex Augustino et Hilario lib. 1. Sententiarum distinctione secunda, pertractando illam auctoritatem, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ubi ait, dicendo Faciamus,et nostram pluralitatem personarum ostendit, dicendo vero imaginem unitatem essentiae.

Confirmatur ratione, quia ad istud antecedens non semper Pater est idem Patri, non videtur inferri, ergo pater et pater sunt commune. Nam antecedens est verum, sicut istud, Pater est Pater, consequens videtur falsum, quia notat pluralitatem in supposito et in apposito.

Objicies : Hic non videtur quod ista convertantur in negativis, hoc non est formaliter idem illi, et hoc et illud non sunt formaliter eadem.

Respondeo, tamen non faciendo vim in verbis, ubi sanus intellectus haberi potest, ibi negatur identitas A et B cum dicitur, A et B non sunt eadem, sicut negatur in antecedente ; sicut in communi modo loquendi pro eodem habemus, Socrates est similis Platoni, et Socrates et Plato sunt similes.

Et cum arguitur de illa pluralitate, quae videtur poni in consequente propter copulationem in subjecto, et numerum consignificatum in praedicato, potest dici quod ad utrumque sufficit distinctio rationis, imo minima, illa scilicet quae sufficit ad distincta nomina synonyma ; haec enim non negaretur : Gladius et ensis sunt idem, vel Marcus et Tullius sunt idem.

Et quod notatur in dicto Christi, efficaciam habet in supposito, quod non sit sola distinctio rationis inter copulata, quia suppositum licet non habeatur ex ratione copulationis, habetur tamen ex rationibus illorum quae copulantur, quia implicatur in eis oppositio relativa realis.

Ad rationem, posset dici quod alia distinctio requiritur inter copulata, saltem rationis vel nominis, ista autem posita est de extremis A et B. Unde videntur illae propositiones primae et ista eumdem intellectum importare, vel saltem sine improprietate possunt a sane intelligentibus accipi, quasi connaturales quantum ad intellectum.

Juxta istas duas in quibus negatur convertibilitas, sunt aliae duae affirmativae distinctionis juxta primam. Ista: Deitas est formaliter distincta a paternitate, et e converso. Juxta secundam ista, Deitas et paternitas sunt formaliter distinctae. Propositionum istarum una est minus determinata ad unum intellectum quam illae negativae. Nam ista, quae minus videtur posse habere diversos intellectus, scilicet Deitas est formaliter distincta a paternitate, videtur posse habere duplicem intellectum. Unum, quod modus importatus per ly formaliter, affirmetur circa istud determinabile, quod est distinctum, sicut affirmatur in ista : hoc est formaliter idem isti, circa istud determinabile quod est idem. Alius intellectus posset haberi, quod negatio inclusa in hoc quod est distinctum, negat modum importatum per hoc, quod est formaliter. Et si iste intellectus posset haberi ex vi sermonis, tunc non sequitur : non est idem formaliter, ergo est distinctum formaliter ; sed est fallacia consequentis, quia in antecedente negatur praedicatum compositum ex determinabili et determinante, et verificatur ista affirmatio circa determinabile negatum. Sicut nec tenet ista consequentia : homo non est necessario albus; ergo est necessario non albus, et in multis aliis, ut homo non est essentialiter et quidditalive, vel per se primo modo risibilis;ergo homo est essentialiter vel quidditalive per se primo modo non risibilis. In antecedente quidem negatur risibilis sub isto modo, et hoc est, quia iste modus negatur ; in consequente vero modus affirmatur respectu praedicati negati. Et ideo consequens est falsum, nam istud praedicatum negatum non primo essentialiter vel quidditative, vel per se primo modo, dicitur de subjecto: imo nec alia negatio praedicatur per se primo modo de aliquo positivo, nec negatio alia ingreditur essentialiter in essentiam aliquam positivam.

Contra hoc : idem et diversum sunt immediate opposita circa ens, ex 5. Metaphysicae text. com. 15 ; ergo pari ratione idem formaliter et distinctum formaliter erunt immediate opposita circa A respectu B, et per consequens sequitur, si A non est formaliter idem ipsi B; ergo est distinctum formaliter ab ipso B.

Et confirmatur in simili, quia ita sequitur hic de eodem et de distincto, sicut cum aliis determinabilibus. Sequitur enim, siA non est realiter idem ipsi B; ergo est distinctum realiter ab ipso B ; et similiter in singulis modis, quos ponit Philosophus 1. Topic. cap. 6. puta, hoc non est idem illi genere; ergo est distinctum genere, et si specie, specie ; et si numero, numero, et ita in aliis modis videtur, ubi est sola distinctio rationis. Sequitur enim, si ista non sunt eadem ratione ; ergo sunt distincta ratione, et in divinis etiam sequiturPater et Filius non sunt idem personaliter ; ergo sunt distincta personaliter.

Non videtur ergo instantia contra istam consequentiam, nisi dicatur praecise esse in proposito de significatione istius propositionis : Aest distinctum formaliter. ab ipso B, et utrum determinate importet primum sensum praedictum vel alium. Vel dicam multipliciter ad istos duos sensus, et discussionem exquiram, et multa alia hujusmodi relinquo Logicis, sequendo communem modum loquendi. Potest ergoistaconcedi,saltemconcedendo illum intellectum, secundum quem non videtur multum distare ab intellectu negativae primae concessae. Nec istae instantiae supra adductae in oppositum movent, quia si accipiatur consequens in eodem intellectu respectu antecedentis, sicut hic, omnes illae consequentiae essent concedendae, puta exemplificando de uno pro aliis, quod non est risibilis essentialiter, vel si esset alia dictio ei imposita, quod est non risibilis, puta C, tunc haec esset concedenda, homo est C essentialiter. Et cum arguitur quod C non cadit in definitionem hominis, sicut nec 4 negatio in definitione positivi.

Respondeo, si negatio libera vel inclusa in hoc, quod est C, possit negare modum additum significatum per hoc, quod est essentialiter, tunc concedo istam, hoc est C essentialiter, et ideo conceditur quod C praedicatur essentialiter de homine, quia in antecedente negatur modus illeesseniialiter, in consequente affirmatur.

Aliter etiam posset dici, quod accipiendo ista adverbia essentialiter et formaliter, et similia, ut praecise dicunt modum distinctionis, sicut modum identitatis, immediate opposita sunt ista : A est sic idem B, A est sic distinctum B, non faciendo vim de affirmatione,vel negatione importati per hoc quod est, scilicet C. etc. Contra hoc instantiae sunt : quia sicut risibile non est essentialiter idem homini, ita est distinctum essentialiter ab homine, hoc est, distinguitur secundum essentiam, quia essentia est distincta ab essentia, et haec essentia naturaliter non est determinatio hujus compositionis, hoc est distinctum, sed determinatio praedicati hujus, scilicet quod est distinctum; obligatio vero quae procedit secundum quod est negatio vel distinctio, notatur esse de essentia subjecti, et procedet de alio intellectu prout essentialiter intelligitur determinare compositum.

Isto modo intelligendo hoc totum, quod est formaliter distinctum, formaliter est determinatio diminuens a distinctione, sicut et hic,

non idem formaliter, formaliter diminuit a non identitate, ita quod sicut formaliter non sequitur : sunt non formaliter eadem; ergo sunt non eadem : sed est fallacia secundum quid et simpliciter, ita non sequitur, sunt distincta formaliter ; ergo sunt distincta, sed est similis defectus.

Si quis proterviendo per illam propositionem, A non est distinctum formaliter a B velit alium intellectum concipere, quam intellectum distinctionis diminutae, patet quod ista non sequitur ex praemissis, nec potest ex istis ad ultima inferre tanquam sequens ex datis.

Ex tertia et quarta inferuntur propositiones aliae ut convertibiles, puta juxta primam et tertiam, ista quinta : A habet distinctam formalitatem a formalitate B, vel formalitas A est distincta a formalitate B. Et juxta secundam et quartam ista, A et B habent distinctas formalitates ; vel formalitas A, et formalitas B sunt duae, sive distinctae formalitates.

Quod aliae sequantur ex praemissis, probatur in simili, quia si A est distinctum realiter, ergo alia est realitas A, et alia realitas B, et similiter: ergo A et B habent duas realitates a simili, etiam si A et B sunt distinctae rationes ; ergo habent distinctas rationes, sic ergo A habet distinctam rationem ab ipso B.

Contra, in antecedente negatur hoc, quod est formaliter secundum illum intellectum, secundum quem sequitur ex prima quae vera est, vel saltem hoc quod est formaliter, est determinatio diminuens respectu ejus quod est distinctum. In alia autem nec formaliter negatur, nec affirmatur, nec distinctio videtur diminui, quia nulla sibi additur dictio diminuens.

Posset dici, quod ex aliquo diminuto non sequitur idem simpliciter acceptum. Cum ergo ista propositio,Aest distinctum a B non est concessa, nisi prout negatur hoc quod est formaliter per negationem inclusam in hoc quod est distinctum. Vel secundum aliam viam, hoc quod est formaliter diminutum, hoc est quod est distinctum ; ideo nullomodo sequitur consequens, in quo affirmatur formalitas et distinctio simpliciter. Stat vis in hoc : si ista propositio, formalitas A est distincta a formalitate B, vel alia aequivalens sibi, puta formalitas A et formalitas B sunt duae, vel distinctae formalitates, ponet formalitatem, et cum hac distinctionem simpliciter ; quia si sic, nulla istarum sequitur ex propositionibus prius datis, secundum intellectum, in quo datae sunt. Si autem in aliqua istarum distrahatur distinctio, sive diminuatur sicut in antecedente, vel negetur modus importatus per hoc quod est formaliter , poterunt istae sequi ex illis.

De isto, scilicet quod ponitur in antecedente, potest esse duplex modus dicendi. Unus iste, quod hoc quod est distinctum, aliquid praeexigit quasi materiale, puta entitatem, et aliquid per se ponit quasi formale, puta non identitatem. Ad hoc quod sit distinctio simpliciter, requiritur quod sit simpliciter entitas, et simpliciter non identitas; et per consequens duplex potest esse distinctio secundum quid; vel ex parte materialis, quia est entitas tantum secundum aliquid; vel ex parte formalis, quia in identitate simpliciter est non identitas solum secundum quid.

Utrum autem hoc, quod est distinctum, possit diminui primo modo per hoc, quod additur tali determinabili, nullum proprium esse est esse secundum quid, puta cum dicitur : ista est ratio distincta ab illa ratione, dubium est. Videtur enim quod sic, ex communi modo loquendi in quocumque, sicut et hic.

Et haec ratio est distincta ab illa ratione, ubi non significat secundum communem modum loquendi distinctio realis, sed tantum in tali esse,quale esse competit extremis, quod est esse rationis. Hoc videtur posse confirmari, quia determinatio habet esse secundum esse determinabile, vel saltem non verius.

De diminutione distinctionis secundo modo, videlicet quantum ad formalem rationem non identitatis, non videtur quod ista possit haberi per hoc, quod distinctum additur tali vel tali determinabili, quia determinabile non est formaliter determinans suam determinationem. Sed si contrahat ipsam, hoc est tantum materialiter: tum, quia quodcumque determinabile potest intelligi determinari distinctione tali vel tali, puta simpliciter vel diminuta; et hoc sine repugnantia intellectuum, utpote quod duae rationes distinguuntur specifice, et ita simpliciter quantum est ex ratione non identitatis. Si autem determinabile diminueret quantum ad rationem sui, non posset intelligi, vel poni quantum ad illud distinctio simpliciter, sive non diminuta, quin videretur repugnantia intellectuum.

Hoc tenendo, consequenter dicendum esset quod ista est simpliciter falsa : Formalitas A est distincta a formalitate B, quae videtur forsan alicui magis probabilis quam prima, pro tanto, quia hic ponitur, formalitas et distincta ex eadem parte compositionis. In prima autem parte non, sed unum tantum in subjecto, et aliud in praedicato. Sicut autem non contrahitur aliquid proprie, nisi per determinationem secum ex eadem parte compositionis positam, alias ista posset concedi: Omnis homo est albus, quia subjectum tantum contraheretur ad standum pro homine albo. Ita similiter vel magis non contrahitur aliquid, vel diminuitur per illud, quod non ponitur secum ex eadem parte compositionis. Unde haec est simpliciter prima : Omne opinabile est, vel est ens. Sed ista dicuntur inter istas, formalitas est distincta a formalitale, et formalitas est distincta formalitas a formalitate, non sufficit ad hoc quod secunda sit vera, quia in neutra probatur hoc quod est formalitas, distrahere sive diminuere hoc, quod est distincta, et hoc quantum ad formalem rationem distinctionis, sive non identitatis.

Notatur igitur in utraque quod est distinctio simpliciter, et hoc quantum ad non identitatem simpliciter; hoc autem falsum est, sicut dictum est in praecedentibus, quia distinctum praecise formaliter, etsi habeat actualitatem plenam contra diminutum esse, et actualitatem propriam contra potentialiter et uirtualiteresse; et actualitatem puram contra confusum esse sive mixtum esse, et quantum est existis distinctionibus habeat alia requisita ad distinctionem simpliciter, tamen deficit ultimum complementum, scilicet non identitas simpliciter, quae nunquam est A ad ae,nisi reali simplicitati ejusdem entis repugnaret A et B vere, realiter, et actualiter simul esse in ipso, sic non est de essentia et proprietate.

Alius modus dicendi forte placet quibusdam, scilicet quod concederetur ; haec formalitas distincta est ab illa, vel saltem quod est distincta formalitas ab illa. Sed tunc oporteret illas exponere, qualiter posset haec distinctio diminui quantum ad rationem suam formalem per hoc, quod est formalitas, quia in quocumque antecedente praeconcesso, vel distinctio diminuitur, vel negatur modus importatus per hoc, quod est formaliter. Saltem, qui vult uti verbis minus dubiis ista formalitate potest concedere : formalitas A est formaliter distincta a formalitate B: sed nec ista formalitas A est distincta a B, nec... alia est personalis eadem persona.

Ad argumentum in oppositum quod procedit a simili, distincta realiter, ergo distincta formaliter, nego consequentiam; quia cum dicitur distincta realiter, ponitur distinctio simpliciter, et hoc quantum ad utramque conditionem, tam videlicet quantum ad entitatem, quae hic omnis intelligitur per hoc quod dicitur realiter, quam etiam quantum ad non identitatem, quia nihil est ibi diminuens rationem non identitatis simpliciter, et ideo sequitur consequens, quod sunt distinctae realitates, sive res, quia non infertur aliquid simpliciter ex seipso secundum quid accepto.

Cum etiam dicitur, haec sunt distincta ratione, diminuitur ibi distinctio, saltem quantum ad esse, sicut diminuitur quodcumque aliud sic determinatum, puta cum dicitur esse in opinione vel in intellectu. Non autem diminuitur quantum ad formalem rationem distinctionis, quia si ponatur ibi alia determinatio sic per se diminuens, sequitur consequentia, quod sunt rationes distinctae saltem in intellectu, quia ens rationis non habet esse, nisi diminutum, ita et quodcumque determinans ipsum non habet esse nisi diminutum. Ideo in consequente sic intelligendo, nihil infertur ex se ipso diminuto, vel secundum quid accepto in antecedente.

Aliter est de ista : A est formaliter distinctum ab ipso B, nam determinatio formaliter diminuit hoc determinabile, quod est distinctum non primo modo, scilicet quantum ad entitatem, sed secundo modo, scilicet quantum ad non identitatem ; siquidem esse formaliter distinctum non includit simpliciter distingui, sicut apparet ex dictis in isto articulo ; quando ergo infertur, A est distinctum formaliter a B; ergo formalitas A est distincta a formalitate B, est falsa secundum quid et simpliciter, quia distinctio quae ponitur in antecedente secundum quid, in consequente ponitur simpliciter.

Recolligendo igitur a principio istius articuli, qui hucusque consistit in hoc quod est componere, vel distinguere cum hoc quod est formaliter, vel formalitas; primo concedenda est ista, scilicet A non est formaliter idem B, secundo ista; A est distinctum formaliter ab ipso B, intelligendo sane, vel negando modum importatum per hoc quod est formaliter, vel intelligendo distinctionem diminui per istum modum additum, sicut dictum est prius.