QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponit modum defendendi Deum esse subjectum conclusionis scientificae propter quid et quia, ac etiam scientiae Metaphysicae sumptae pro aggregatione multorum habituum, principiorum et conclusionum. Primam partem suadet ratione allata supra num. 9. et alia ratione allata numero 12. Secundam partem explicat optime, declarans propter quid et quia, Metaphysicam esse de Deo et de omnibus aliis, ut attribuuntur ad illum.
His sic pertractatis, videndum est de principali proposito, quomodo scilicet Deus potest esse subjectum Metaphysicae? Et dicendum quod supposita distinctione scientiae, prout dicitur habitus conclusionis, et prout dicitur aggregatio multorum habituum,tam principiorum quam conclusionum, aliquam tamen convenientiam habentium, de qua distinctione patet, quaestione 1. sexti, quod Deus potest esse subjectum hujus scientiae, primo modo propter quid, tam secundum responsionem ad secundam rationem principalem, secundum opinionem Commentatoris, quam secundum illam additionem superius positam ad impediendam rationem primam factam contra opinionem Commentatoris. Quoniam sicut ibi dictum est: Si prius naturaliter ad aliud potest esse medium sciendi posterius naturaliter et aliud, hoc non est inquantum aliud, quia hoc accidit, sed inquantum hoc, ut ibi patet: et ideo non cogit illa ratio prima facta contra opinionem Commentatoris. Similiter potest esse subjectum primo modo in scientia quia. Supposito enim quid dicitur per nomen, si tale est causa talis effectus, ex effectu potest concludi tale et esse ex esse, et hoc ex hoc, tam quantum ad essentialia quam quantum ad proprietates, et hoc demonstratione quia: sed nihil sic de ipso potest concludi effectu, nisi illud sit sine quo non potest esse talis effectus.
Potest etiam esse subjectum scientiae secundo modo dictae, vel quae tantum aggregat conclusiones de Deo propter quid, vel quia ostensas ; et talis scientia si qua esset, esset una, maxime in illo genere, unitate subjecti; vel quae aggregat multas conclusiones et principia de Deo et de aliis attributis ad ipsum, ut ad primum, inquantum ad ipsum attribuuntur ; et talis esset una ex unitate subjecti, non sicut prior, sed quia ad rationem subjecti alia attribuuntur, cum consideratio illa de aliquo, sit simpliciter prima, quae considerat ipsum sub prima ratione sub qua est considerabile. Et ens causatum (licet sit univocum sub ratione primi entis) considerari potest inquantum attribuitur, et ita prima consideratio de omnibus entibus erit talis inquantum attribuuntur ad primum ens, non ad substantiam igitur si Metaphysica est prima scientia, erit scientiade omnibu s secundum hanc rationem: aut igitur considerantur ibi inquantum attributa, quia ex notitia Dei ibi cognoscuntur: aut quia ex eorum notitia Deus cognoscitur. Primo modo esset ista de Deo, et esset scientia propter quid. Secundo modo, quia. Primo modo, natae essent istae res cognosci, et haec scientia esset prima de eis, quia est de eis inquantum attribuuntur ad simpliciter primum, non sic quod ibi non cognoscerentur res omnes secundum propriam essentiam, (aliter enim non cognoscerentur) sed cognitio essentiae eorum haberetur inquantum attribuuntur ad ipsum Deum. Talem Metaphysicam habet Deus, sed non est sibi scientia, quia non est ex notitia sui discursive de aliis acquisita: quamvis enim sciat alia esse per ipsum, non tamen scit ea, quia scit se, quod requiritur ad scire. Talem Metaphysicam potuerant forte Angeli habuisse si fuissent multo tempore viatores, et ex notitia naturali Dei potuissent discurrendo aliorum notitiam acquirere.
Secundo modo tantum potest homo nunc Metaphysicam habere, (quidquid sit de notitia naturali beati, vel in statu innocentiae) quia nunc omnis nostra cognitio oritur ex sensu, tantum igitur sic potuit tradi a Philosopho. Potest igitur prima scientia possibilis homini, per rationem naturalem acquiri, et poni scientia quia, et de Deo ut de subjecto primo, et de omni ente ut de materia inquantum attribuitur ad primum ens, quae nec supponat Deum esse, nec ab ejus notitia incipiat ad cognoscendum alia, licet utrumque oporteret si esset scientia propter quid. Sicut enim in scientia quia, proprie dicta, non praesupponitur de subjecto, nisi tantum quid dicitur per nomen, et concluditur tam esse quam quid est, ut praedictum est. Similiter potest esse in scientia quia aggregata: quod enim in alia scientia posset probari Deum esse quia, et non in tali, esset inconveniens, cum talis consideret effectus ita immediatos ejus, sicut aliqua alia: quare etiam scientia quia non probat propter quid, subjectum esse, et quid est, cum hoc posset probare per principia subjecti, si habet principia.