REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Potest Deus creare, id est, aliquid producere nullo praesupposito ordine naturae. Probatur primo, quia si Deus nihil immediate causat, nihil omnino causat. Secundo, producibile si est simplex, totum producitur ; si compositum etiam pars prima producitur, vel erit iucausabile, et sic non erit componibilis cum parte causabili. Explioat Philosophum quomodo non negaverit creationem hoc sensu, aperiens viam solvendi loca ejus in contrarium.
Dico ergo ad istum articulum, quod, etiam ex mente Philosophi, Deus potest sic creare, hoc est, quod potest creare aliquid post nihil ordine naturae, sine aliquo praesupposito, quod sit pars causati, et non solum sicut forma causatur de novo, quia licet nihil ejus praeexistebat, tamen aliquid praesupponebatur, quod recipit formam. Sic non est in creatione, quia nihil praesupponitur, nec tanquam pars, nec tanquam recipiens ; sed post non esse totale ordine naturae, datur esse.
Illud probo dupliciter; primo sic : Deus potest aliquem effectum immediate causare immediatione effectus; non loquor de immediatione causae, sed sic, quod nullus effectus immediatius causatur ; sed effectus immediatus Deo totus causatur ; igitur, etc. Major patet, aliter enim Deus nihil posset immediate causare, quia si inter effectum causatum istum et Deum sit alius efleclus immediatior, et ante istum alius, erit processus in infinitum in per se ordinatis, et per consequens omnino nihil potest causare. Minor patet, quia effectus immediatus Deo non praesupponit alium effectum ; igitur non praesupponit nisi causam. Probo, quidquid est aliud a prima causa, dependet essentialiter a prima causa ; quod patet, tum per auctoritatem Aristotelis 12. Metaphysicae text. 10. et 41. dicentis quod ab ipso dependet caelum, et tota natura. Non autem posuit caelum magis dependere quam Intelligentiam, quia posuit caelum formaliter necessarium, sicut Intelligentiam ; tum, per rationem, quia si aliquid aliud a prima causa non dependeret essentialiter ab ea, illud nihil esset istius universi, quia unitas universi est, quod omnia alia a primo, ordinem habeant ad ipsum, ut patet ex 12. Metaph. Unde nihil est in unitate ordinis universi, nisi quod habet ordinem essentialem ad primam causam ; quidquid autem habet ordinem essentialem ad primam, ab ipsa essentialiter dependet ; ergo patet quod quidquid est aliud a prima causa, essentialiter dependet ab ea, quia si non causaretur a prima causa, ex se et a se esset necesse esse ; ergo sibi repugnaret non esse quocumque alio circumscripta, et per consequens non dependeret a prima causa essentialiter ; ergo a primo ad ultimum, si effectus immediate productus a Deo praesupponeret aliud, illud aliud esset causatum a Deo sic, et non esset immediatus sic effectus productus a Deo ; ergo effectus immediate productus a Deo producitur ab eo, nullo alio praesupposito ; ergo creatur, quia capit esse post non esse, sola causa prima praesupposita.
Item aliquid per se unum est producibile a prima causa, aliter non esset primum efficiens; illud ergo per se unum, vel est simplex, vel compositum. Si est simplex, ergo totum producitur nullo ejus praesupposito ; ergo causatur isto modo. Si est compositum, adhuc sequitur quod causetur hoc modo, quia in composito per se uno creabili, quaelibet pars ejus est creabilis, quia compositum causabile non componitur ex quodam causabili, et quodam non causabili, quia quod est non causabile, est necesse esse ex se. Quod autem est necesse esse.ex se, non est compossibile cum aliquo alio ; ergo illud potentiale est causabile, et non ex aliquo sui ; ergo est causabile simpliciter, post non esse ordine naturae ; ergo patet quod secundum intellectum naturalem, Deus potest causare, ita quod aliquid sit a Deo nullo sui praesupposito, nec aliquo susceptivo in quo recipiatur. Patet ergo per rationem naturalem quod etsi Philosophus hoc non diceret, quod possit probari aliquid esse a Deo causabile hoc modo.
Ad illud in contrarium de Philosopho in primo de Caelo et Mundo text. comm. 13. quando dicitur seeundum ipsum, quod illud quod producitur, aliquando desinit esse, dico quod aliquid productum a Deo potest intelligi tripliciter: Uno modo, quod producatur in alia natura coaevum sibi ab aeterno ; unde nec Filio Dei repugnat effici, et creari, quia est ab aeterno, sed quia producitur in eadem natura, quae non potest esse terminus factionis. Alio modo potest intelligi, quod aliquid producatur a Deo quadam simplici emanatione, quae est cum novitate, sicut nos ponimus creaturas a Deo creari. Tertio modo aliquid producitur a Deo per mutationem, per hoc quod privatum prius aliquo actu sit postea sub illo actu.
Isto tertio modo illa quae producuntur de novo per mutationem, desinunt esse per mutationem, quia habent principium intrinsecum corruptionis suae. Et de producto isto modo tenet argumentum Aristotelis contra Platonem, quia isto modo productum habet principium intrinsecum suae corruptionis. Nunc autem secundum intentionem Philosophi, cuilibet potentiae passivae in natura correspondet aliqua potentia naturalis activa, et ideo ab illa corrumpetur. Propter quod dixit, quod omne corruptibile necessario aliquando corrumpetur, quia habet principium intrinsecum suae corruptionis, cui correspondet potentia activa extrinseca, quae aliquando necessario necessitate inevitabilitatis corrumpetur, quia secundum ipsum, nullum violentum est necessarium, et tunc si Plato conveniebat secum in istis propositionibus, est argumentum bonum contra eum, et tamen dixit
Plato contra omnem Philosophiam, quia tunc haberet dicere de. caelo, sicut nos dicimus de corporibus nostris post resurrectionem quod sunt corruptibilia ex se, conservantur tamen in esse perpetuo ab alio, et sic non fuisset locutus philosophice.
Si autem posuit Plato caelum produci a Deo secundo modo, sicut nos ponimus, ita quod accipit esse de novo sine mutatione in subjecto, quod movetur ad actum, tunc non ita evidenter tenet argumentum Aristotelis contra ipsum, quia tunc non posuit principium intrinsecum corruptionis. Militat tamen ratio Aristotelis secundum intellectum et principia ejus, et sic habet evidentiam, quia si caelum de novo fuit productum a Deo, ergo contingens est ipsum esse, quia producitur tunc a contingente producente. Sed secundum ipsum, nullum contingens est perpetuum, secundum ipsum est necessarium, et nullum contingens est necessarium ; ergo nullum contingens est perpetuum, et ideo cuilibet contingenti existenti correspondet alia causa a qua corrumpetur, quia secundum Aristotelem, quod est contingens, et cui repugnat necesse esse, necessario sibi correspondet alterum aliquod, vel in natura, vel supra naturam, ut Deus, quod tandem ipsum destruet, et tunc tenet argumentum Aristotelis non ex principio intrinseco corruptioni, sed ex defectu contingentiae in producto. Sed loquendo de productione primo modo, secundum quem aliquid capit esse post non esse ordine naturae, sic habuit Aristoteles concedere, ut probatum est, quod substantiae separatae sint creatae et productae, et tamen formaliter necessariae et sempiternae, et per hoc patet responsio ad Commentatorem in 12 Metaphysicae.