Hieronymus. Marcus dicta evangelii in seipso, non in seipsis disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat; unde sabbatis primam virtutem narrat, dicens et ingrediuntur capharnaum.
Theophylactus. A Nazareth recedens. In die autem sabbati, quando Scribae congregabantur, tunc docens synagogam intravit; unde sequitur et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat eos: etenim lex ad hoc sabbatis otio vacare iubebat, ut lectioni studentes convenirent in unum.
Docebat autem christus arguendo, non adulando, sicut Pharisaei; unde sequitur et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. Docebat etiam in potestate, transmutans homines ad bonum, et per poenam non credentibus minabatur.
Beda. Scribae etiam docebant populos quae scripta sunt in Moyse et prophetis; iesus vero quasi deus et dominus ipsius Moysi pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege, vel commutans praedicabat populis, ut in matthaeo legimus: dictum est antiquis... Ego autem dico vobis.