MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. VII.
Videtur autem, quod debuit fieri per Dominationes, et hoc per proprietates ipsis assignatas a Dionysio , quae sunt liberalis severitas, minutivae servitutis superioritas, nullius subjectionis egestas, dissimilitudinis immunitas, dominandi ordinata potestas. Omnia ista exercebantur in opere Incarnationis, ubi nos Deus suae gratiae liberalitate, et suae Passionis severitate, ab indigna servitute diaboli et peccati liberavit, et in libertatem filiorum Dei adoptavit, et ab omni contagione dissimilitudinis culpae et paenae emundavit, et nos sibi in regnum et sacerdotium ordinavit. Ergo ista annuntiatio debebat fieri per Dominationes.