IN FESTO CATHEDRAE
S. PETRI.
Tu es Christus, Filius Dei vivi. Matth. XVI, 16.
Nota, quod haec est confessio fidei Apostolicas, quae paucis verbis multa complectitur, quae pertinent ad commendationem Jesu Christi.
I. Recognoscit enim in ipso Pontificalem dignitatem. II. Confitetur in eo regiam sublimitatem.III. Asserit eum Patri aequalem per divinitatem.
IV. Asserit ei deberi paternam haereditatem.
Prima duo innuuntur in hoc quod dicit, Christus, id est, unctus. Residua duo innuuntur per hoc quod dicitur Filius Dei vivi.
I.
Igitur primo commendat eum a Pontificali dignitate, in hoc quod dicitur Chri-stus, quod interpretatur tinctus. Unxit enim eum Deus Pater tamquam verum Pontificem, oleo exsultationis prae participibus suis. Quod autem Jesus sit Pontifex, testatur Paulus, ad Heb. vii, 24 et seq. : Jesus eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes
per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis, Talis enim decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus. Sanctus in mundi hujus conversatione : sancte enim conversatus fuit in mundo. Innocens in Passione : innocenter enim passus fuit. Impollutus in limbi confractione : quia enim impollutus fuit, destruxit mortis imperium. Segregatus a peccatoribus in gloriosa Resurrectione, et excelsior colis factus in admirabili Ascensione.
1. Iste est Pontifex, qui calicem Passionis pro nobis bibit. Matth. XXVI, 42: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
2. Hic est Pontifex, qui eumdem calicem suis fidelibus porrigit. Matth. xx, 22 : Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Quasi dicat: Nisi biberitis mecum calicem Passionis, non bibetis calicem consolationis.
3. Hic est Pontifex, qui claves ligandi atque solvendi Pontificibus et Sacerdotibus concessit. Matt, XVI, 19 : Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coe lis. Unde justa sententia excommunicationis vehementer est timenda. Excommunicatio enim separat, excludit, infirmat, tradit iniquo : separat a Deo, excludit a suffragiis Ecclesiae, infirmat hominem ad resistendum vitiosis tentationibus, tradit iniquo, id est, diabolo et tortoribus infernalibus.
II.
Secundo commendat eum a regia dignitate, per hoc quod dicitur Christus, id est, unctus : quia reges etiam inunguntur. Et certe iste per illum pulchrum et rubicundum David expressus fuit, qui in regem inunctus fuit. Unde legitur in I Reg.XVI, 12 et 13 : Erat David rufus,et pulcher adspectu, decoraque facie... Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est Spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Per David ergo Christus, et per Samuelem Deus Pater intelligitur. Iste est rex, qui hominibus regni sui, hoc est, filiis gratiae leges edidit et proposuit castatis, aequitatis, et pietatis.
1. De lege castitatis, Matth. VI, 27, 28 : ''Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis : quia omnis, 'qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.''
2. De lege aequitatis, Luc. VI, 27 et seq. : Diligite inimicos vestros, et benefacite, et mutuum date nihil inde sperantes... : Date et dabitur vobis. Iste est, cui commissum est vivos et mortuos judicare. Unde in Psal. lxxi, 2 : Deus judicium tuum regi da, etc.
III.
Testatur etiam eum aequalem esse Patri per divinitatem ibi, ubi dicitur, Filii Dei vivi. Filius enim Dei, secundum fidem Catholicam, coaptenus est Deo Patri et sequelis secundum divinitatem. Unde Athanasius : " aequalis Patri secundi dum divinitatem, minor Patre secun-" dum humanitatem. " Joan. XIV, 11. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
IV.
Quarto innuit etiam Petrus Christo Jesu deberi paternam et coelestem haereditatem, et hoc ostenditur per hoc, quod dicitur Filius Dei vivi. Si enim est Filius, consequens est etiam, utsithaeres : sicut dicit Apostolus ad Gal. IV, 7 : Quod sifilius : et heres per Deum, subauditur, jure. Et nota, quod Jesus, qui est filius Dei, per unionem nos cohaeredes suos fecit, qui sumus filii per adoptionem. Unde ad Rom. viii, 16 et 17 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes : heredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Haereditas autem ista consistit in tri-
bus : in vitae perpetuitate, in divitiarum ubertate, et in glorias subtilitate. Unde Proverb. iii, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitias, et gloria.
Rogamus ergo Pontificem istum, et Regem, ut in regno Patris sui nos suos faciat cohaeredes. Quod nobis praestare dignetur, etc.