LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
Feria V.
1. Ostio sepulcri Iesu
revoluto lapide
2. Angelus ut fulgur venit,
custodes perterruit,
3. Niveo amictu splendens
candidatus insidet.
4. Mane valde mulieres
adeuntes tumulum
5. Corpus Christi confovere
flagranti aromate
6. Ad locum intrarunt tumbae,
quem deberent visere.
7. Istas diu haesitantes
stupentesque temtas
8. Veste candida vestitus
angelus adloquitur:
9. "Non ignoro vos quaesitum
huc venisse quemlibet.
10. Iesum namque Nazarenum
crucifixum quaeritis,
11. Quae venistis cum unguentis
flagrantis aromatis.
12. Sed non opus, dum surrexit,
fiere Dei filium.
13. Iste locus attestatur,
ubi fuit positus.
14. Huc venite et videte
omni metu posito,
15. Quoniam, quod vobis dico,
non exstat ambiguum.
Ergo cito redeuntes
hoc suis discipulis
16. Et ob iuramentum Petro,
ne desperet, dicite,
Ut eis iam dixit, montem
Galilaeam properent.
17. Illic eos antecedet,
quo videri debeat."
18. His auditis peregerunt
praeceptum angelicum
19. Gressu cito redeuntes
venerandae feminae.
20. Quo pergentes festinanter
undecim discipuli
21. Iesum vident et adorant
pleni magno gaudio ;
22. Et "Pax vobis" audientes
extiterunt creduli.
23. Ut putamus, admirantes
singuli intrinsecus
24. Sic dicebant iucundantes:
"Gloria sit Domino,
25. Semper honor et potestas
reddaturque gratia."
26. Ideo dicentes "Amen"
resonemus iugiter
27. Carmen laeti "Alleluia"
cum choris angelicis,
28. Dominus quia surrexit
vivit et a mortuis.