IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum signum universale adveniens termino aequivoco, possit ipsum distribuere pro omnibus suppositis cujuslibet sui significati
Joan. de Magist hic q. 2. diff. 3
Quod sic videtur. Nam signum universale circa subjectum, et ejus significatum, si sibi conformetur, ponit suum significatum, et modum significandi: ergo sic didicendo, Omnis canis currit, ly omnis, circa ly canis, et quodlibet ejus significatum, cum sibi conformetur in accidentibus, ponet suum modum significandi, qui est distributio,
Item, signum universale adveniens termino aequivoco, distribuit ipsum pro suppositis alicujus significati, nam aliter sibi frustra adderetur. Sed qua ratione distribuit pro suppositis unius, et cujuslibet.
Probatio hujus, nam aeque primo sub termino continentur.
Item, agens rationis proportionatur agenti naturae ; cum ars imitetur naturam inquantum potest: sed agens naturae simul potest agere in multa possibilia ; sicut ignis in multa combustibilia; cum ergo significata termini aequivoci sint distribuibilia ejusdem rationis, ipsum pro omnibus distribuet.
Ad oppositum. In quibuscumque reperitur aliqua proprietas communis, reperitur in illis per aliquam rationem communem; sed in termino aequivoco nihil est commune, nisi sola vox, quae distribui non potest, cum sit singularis ; ergo in termino aequivoco ista proprietas, quae est distributio, non reperietur pro omnibus suis significatis, etiam quia tunc iste syllogismus esset rectus, per dici de omni, Omnis canis currit, Caeleste sidus est canis ; ergo caeleste sidus currit. Nam pro omnibus potest fieri sumptio sub, pro quibus fit distributio, unico actu distributionis.
Ad quaestionem dicendum, quod signum universale adveniens termino aequivoco, potest distribuere ipsum pro omnibus suppositis cujuslibet significati.
Sed intelligendum est, quod sicut terminus aequivocus significat unum significatum, ac si aliud non significaret: et unum repraesentat respectu praedicati, ac si aliud non repraesentaret, hoc est, sub nulla habitudine : sic etiam signum universale distribuit unum significatum, ac si aliud non distribueret, hoc est, unum distribuit sub uno actu distribuendi, et aliud sub alio. Et hujus ratio est, nam distributio est acceptio alicujus communis pro quodlibet ejus supposito, quorum quodlibet est ipsum; Nunc autem in termino aequivoco non est aliquod commune, super quod possit cadere distributio: quia nihil est ibi commune nisi sola vox. Et ideo distributio radit super uno significato, ac si super aliud non caderet, et super quodlibet: sed hoc est alio actu distribuendi, et alio. Rationes ad primam partem ostendunt,
quod signum universale possit distribuere terminum aequivocum pro omnibus suis significatis : et hoc est verum, sed non unico actu.
Contra hoc potest argui sic : Signi semel positi est unum significatum, et unus modus significandi ; ergo et unus actus distribuendi. Dicendum, quod syncategoremata finitatem suae significationis trahunt ex adjunctis : cum ergo hic sint actu plura significata, quorum nullum ad aliud habet habitudinem, ut dictum est, diversi hic erunt actus distribuendi, quorum nullus ad alium habet habitudinem.
Rationes ad aliam partem ostendunt, quod signum universale non possit distribuere terminum aequivocum, pro omnibus suppositis cujuslibet sui significati, unico actu distributionis, et hoc est verum.
Ex his patet, quod causa apparentiae in aequivocatione est unitas actualis vocis incomplexae secundum materiam, et formam. Per hoc quod ejus apparentia est in dictione, separatur a locis extra dictionem, et per hanc particulam vocis incomplexae separatur ab Amphibologia: et per hoc, quod additur, secundum materiam, et formam, separatur a compositione, et divisione, et accentu: nam ibi est unitas secundum materiam, non tamen secundum formam. Per hoc autem quod dicitur unitas actualis vocis, separatur a figura dictionis, nam ad figuram dictionis non requiritur, nisi unitas phantastica. Si autem ibi major unitas reperiatur, hoc accidit figurae dictionis. Et sic patet, quod fallacia aequivocationis distinguitur ab omnibus aliis in dictione, et extra dictionem.
Alita antem quando sic sol ti sumus dicere, etc. Cap. 2. primi hujus.