In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Contra secandam viam, etc. Secunda via tenet, quod personalitas nullo modo dicat realitatem positivam, sed tantum negationem, contra quam viam arguit multis mediis.
Primo, quia tunc anima separata posset dici persona, cum non dependeat ad personam extrinsecam: talis enim negatio non posset poni, nisi in dependentiaad personam extrinsecam.
(g) Secundo, quia eadem argumenta, etc. quae argumenta patent in primo, dist. 28. quaest, ult. vide ibi quae diffuse exposui.
(i) Quarto, quia sicut argutum est, etc. a simili cum dependere ad personam extrinsecam sit imperfectionis, sequitur quod negatio dependentiae non poterit inesse, nisi per aliquam entitatem positivam. Haec argumenta post solventur.