QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Movet aliquot dubia contra sententiam ponentem Deum objectum Metaphysicae, quam non improbat. Primum est quod videtur consideratio aliorum in se esse prior consideratione eorum, ut attribuuntur ad primum ens, et respondet considerari in se prius prioritate originis, non intentionis. Secundum dubium, secundum quam rationem in primo ente consideratur ipsum a Metaphysica ? et respondet quod secundum rationem primitatis unitivae continentiae excellentis, et secundum istam, alia attribuuntur ad ipsum. Tertium dubium, quare haec scientia non ordinatur ad primum ens ut ad finem, ita ut sit circa ens ut sic, ut circa materiam respondet materiam circa quam esse finem scientiae. Ad quartum dubium docet Metaphysicam nostram non esse de Deo propter quid, et rationem assignat.
Sed circa hanc positionem sunt aliquae dubitationes. Prima est circa hoc quod ponitur Deum esse subjectum in Metaphysica, et quod: considerentur entia ut attribuuntur ad Deum, quoniam consideratio entium inquantum entia, videtur esse prior quam inquantum attribuuntur ad primum ens ; igituraliqua esset Metaphysica prior, quae consideraret entia inquantum entia, quam illa quae ponitur de Deo ut de subjecto. Antecedens probatur ; tum quia absolutum est:
ante respectum: tum quia praemissa est cognoscibilis ante conclusionem, et ante rationem conclusionis, et ex esse entium, inquantum entia, tanquam ex primo effectu, concluditur esse de Deo: tum quia ex quo entia, inquantum entia , videntur cognoscibilia absque illa attributione, cum sint absoluta, et respectus non est de essentia absoluti: quae ergo esset illa scientia, quae consideraret entia inquantum entia sine tali attributione ? videtur enim quod sit ponenda alia Metaphysica. Item, ita attribuuntur omnia entia in speciali ad primum, sicut in universali, sub ratione entis ; ergo illa scientia una erit de omnibus, et in universali et in particulari. Confirmatur , quia Deus, qui habet Metaphysicam propter quid, ita per essentiam suam cognoscit omnia in particulari, sicut inuniversali. Item tertio sic: entia non attribuuntur ad primum ens, nisi in triplici genere causae, et hoc non necesse est secundum veritatem: sicut igitur non posset esse Metaphysica de eis, inquantum attribuuntur primo modo, ita nec secundo modo.
Ad primam rationem istius dubii, dicendum est quod illa consideratio, qua considerantur entia in se, prior est prioritate originis, sicut probant duae probationes, sed non prioritate intentionis ; et primum subjectum ponitur, cujus cognitio principaliter intenditur, vel ad quod, ut ad primum principium, tota aggregatio multarum conclusionum principaliter ordinatur.
Ad tertiam probationem dicendum, quod illa scientia esset pars Metaphysicae, sicut si traderetur cognitio de materia et forma, et relinqueretur complexa tractatio de ente naturali, esset Physica imperfecta ; vel de nomine et de Verbo, et nihil de Enuntiatione, relinqueretur enim consideratio ; principalis considerabas: non enim esset simpliciter alia scientia, quia illa quae est de primo, habet de illis tractare inquantum entia, unde ibi considerantur in attributione, ibi in se, sed tamen in se considerantur propter primum.
Ad secundam rationem dicendum, quod conditiones principales concipiendae de ente primo, sequuntur ex proprietatibus entis, inquantum ens: speciales enim conditiones entis non concludunt primo aliquid de ipso, ideo tantum considerat de ente in communi,
Contra, quaecumque insunt enti, inquantum ens, insunt Deo; igitur per illa non concluditur aliquid de Deo. Ad tertium licet non sit necessaria causa respectu esse aliorum, tamen est necessaria causa quod proprietates aliorum insunt ipsis: quia enim ipse est actus purus, et ideo ens dividitur per actum et potentiam.
Contra, quomodo conditiones entis intelliguntur, cum non sint sensibiles? Item secunda dubitatio, quae est illa ratio in primo ente secundum quam consideratur, ut per se subjectum in Metaphysica.
Ad hoc dicendum, quod non est ratio naturaliter cognoscibilis: tum quia haec ratio est accidentalis, ita quod natura ejus in se non considerabitur, sicut nec corpus sub motu ; tum quia illa pertinent ad modum scientiae, et ratio subjecti praesupponitur modo scientiae ; tum, quia illa ratio communis est omnibus subjectis scientiarum tum, quia illa ratio nihil ponit in natura ejus, sed tantum forte circa cognoscentem respectum ad ipsum. Nec etiam ratio ista primi moventis, ut sit de aliqua ratione, ad quam pervenit naturalis, quia quamvis in eodem concurrant primitas movendi et essendi, tamen ex ratione ipsorum, non includitur contradictio, quod non necessario eidem inessent, et ita nunquam Naturalis ostendit primum ens esse, nisi per accidens, ita quod non ostendit aliquod ens esse primum, sed aliquod movens esse primum: sic nec aliquod ens esse ultimum, sed aliquod ultimum motum. Si vero nihil causaret , primum ens, nisi per mutationem quod forte nonest verum,secundum Philosophum, adhuc efficiens inquantum efficiens, dicit totum universale respectu moventis, ut quo aliquid est; finis etiam est, non tantum motus, sed entitatis. Unde forte non poneretur subjectum secundum rationem hujus duplicis primitatis, sed secundum rationem primitatis unitivae continentiae excellentis, quae est primitas aliqua formalis, et secundum istam rationem alia attribuuntur verissime ad ipsum.
Contra, secundum illam rationem habet poni subjectum, quae primo concipitur, et secundum quam demonstratur primo esse de ipso, et omnes aliae proprietates ;
sed talis non est haec primitas formalis, quia ista probatur, ut videtur, per alia prius ostensa ex effectibus.
Item, tertia dubitatio est, quare Metaphysica non potest ordinari principaliter ad cognitionem primi entis, ut ad finem, et tamen esse circa ens inquantum ens, ut circa materiam, cum materia et finis non coincidant? Respondeo,) quod hoc ideo est, quia materia cirea quam principaliter agit scientia, est finis ejus, quantum ad cognitionem perfectam ejus praesupposito quod dicitur, sive quam tum ad aliquem conceptum.
Item quarta dubitatio est, cum scientia de.ente, inquantum ens,sit propter quid, quare scientia de Deo est tantum quia, ex quo Metaphysica est propter quid? Quare etiam de Deo non est scientia propter quid ? nam habita prima proprietate ejus de ipso, possunt aliae, ut videtur, propter quid, ostendi ? Respondeo, quod tota illa scientia propter quid, quae est de ente, inquantum ens, ordinatur ad quia, de Deo. Metaphysica vero, ut est nobis possibilis nunc, non est principaliter scientia, propter quid de Deo; semper enim prima proprietas habetur quia, et licet ex ista demonstretur secunda propter quid, tamen secunda non cognoscitur simpliciter propter quid, quia ejus cognitio dependet ex cognitione quia, primae passionis. Aliter potest dici, quod passio prius conclusa quia, de Deo semper est posterior et remotior ab ejus essem tia, quia propinquior effectui, ex quo concluditur, ita quod semper in passionibus proceditur quia; cujus signum est, quia Trinitas, quae illi essentiae singularissimae inest, ex nullo effectu concluditur.