REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Posse Deum producere aliquid secundum totum esse post nihil, ordine durationis, est contra Philosophos. Probatur tamen, quia agit Deus per intellectum et voluntatem, et nihil vult necessario praeter se, alioquin nulla esset in rebus contingentia ; ergo potest in tempore creare. Quod vero libere agat Deus ad extra, probat optime hic in utroque scripto, et in Oxon. I. dist. 2. quaest. 2. num. 20. et dist. 8. quaest. 5. num. 20. et dist. 39. num. ii. et Collat. 29. Vide eum in Oxon. hic num. 8. ubi refutat Henricum assere ntem creationem non esse de?nihilo essentiae, sed existentiae, probans esse denihilo utriusque esse, non tamen de nihilo esse intelligibilis, seu entis diminuti. Sed hoc producitur de nihilo omnis esse, de quo in Oxon. I. dist. 36. quaest, l. et dist. 30. et 3. dist. 6. quaest, I.
Secundum membrum principale est de creatione, secundum quod est de nihilo, sive post nihil, ordine durationis. Et dico quod Aristoteles non dixit Deum aliquid creare isto modo ; nec propter hoc sequitur quod contrarium non possit esse notum per rationem naturalem ; nec sequitur, Philosophi hoc posuerunt, igitur est notum demonstratione per rationem naturalem. Multa enim non posuerunt Philosophi, quae tamen possunt cognosci per naturalem rationem ; et multa ponunt, quae non possunt demonstrari, quia?per nihil, quod nobis apparet, potest demonstrari quod sint plures motores orbium, quando sufficeret Deus tantum ; ideo probo quod isto modo potest Deus aliquid creare. Et adduco rationem naturalem, quia prima causa potest producere aliud a se, voluntate, et quod producitur voluntate, producitur mere contingenter ; igitur potest produci non sempiternaliter ; igitur potest creari dando esse post non esse prius duratione. Major patet, quia tam Philosophi quam Catholici posuerunt primum agere per intellectum et voluntatem, licet aliter et aliter. Nam, ut habetur 2. Physic. Omne agens per se agit propter finem, vel igitur per se agit propter finem, quem cognoscit, vel, quia dirigitur a cognoscente finem ; cum igitur primum agens non dirigatur ab alio, quia tunc non esset primum, quia superioris est dirigere, ideo dicit Philosophus quod sapientis est ordinare. Et secundum omnes, primum agens est agens per se ; igitur cognoscit finem ; agit igitur per intellectum et voluntatem ; igitur potest producere aliud a se voluntarie.
Minor, scilicet quod dicitur voluntarie, producitur contingenter, probatur, licet non sit evidens, quia si primum agit voluntarie, producendo aliud a se, hoc erit mere contingenter, quia omne agens, quod agit per voluntatem, et non necessario vult aliud a se fore, non necessario producit aliud a se, quia illud agens, quod vult finem propter se, non vult aliquid necessario aliud a fine, nisi illud aliud sit necessarium propter finem, vel acquirendum finem, vel praehabeatur ad perfectius habendum, vel ad firmius tenendum. Sed nihil aliud a Deo est necessarium sibi ad acquirendum finem, nec ad perfectius habendum, neque ad tenendum ; igitur non necessario vult aliquid aliud a se fore, et producit per intellectum et voluntatem ; igitur non necessario producit aliud a se ; igitur non sempiternaliter producit aliud a se.
Item, impossibile est aliquid contingenter fieri in universo in causis realiter agentibus, nisi primum agat contingenter ; quod si primacausa?necessario movet ad aliquid, et secunda tantum movet mota, igitur necessario movet tertiam, et sic quousque devenias ad effectum, et si impedimentum in proxima causa contingat, cum ista causa non moveat nisi mota, nec sua causa. Si igitur prima movet ad impedimentum ex necessitate, necessario illa res non eveniet ; igitur vel necessario non evenit, vel necessario eveniet, et sic nihil contingenter ; ideo Deus contingenter potest creare novum. Unde aliqui videntur dicere rationes Philosophorum ad oppositum, quia si aliquid novum est in effectu, sequitur, secundum dicta eorum, quod nihil est novum, quia Philosophi sic arguunt: Novitas in effectu non est, nisi ex aliqua novitate in causa ; igitur si effectus est novus, aliquid in causa erit novum ; illud novum in causa est ab alio causatum, quia secundum omnes, prima causa simpliciter est immutabilis ; igitur illud novum est ab alio, et sic vel stabitur ad effectum novum, et non ex novitate in causa, cujus contrarium supponunt Philosophi, vel est processus in infinitum, et tunc nihil novum potest causari.
Item, a prima causa est totus motus caeli, et ista pars motus est nova, quia nunquam praefuit secundum aliquid ejus, et tamen nulla novitas in causa ; igitur etsi nunc primo esset ista pars, ita quod nihil motus praecessisset hanc partem, non oportet aliquam novitatem esse in causa.
Dico tamen secundum Philosophos, quod stabitur in motu caeli, quia effectus novus hic inferius reducitur ad motum caeli, qui licet non sit simpliciter novus, tamen secundum aliquam partem novus est, et ista pars, quae est nunc nova, reducitur ad Intelligentiam moventem, et tamen ista non mutatur, nec aliquid novum est in ea, propter istam novitatem partis motus. Nec hoc intelligunt Philosophi, quod novitas in effectu arguat novitatem in causa, tanquam ex priori posterius, seu tanquam ex posteriori prius, quia nihil potest uniformiter movere nunc, et prius, quin semper agat idem quod prius, vel simile sibi ; ideo sufficit quod Intelligentia prius habuit actionem consimilem. Sed si neque prius habuisset actionem consimilem, neque istam, sed omnino nullam, cum inciperet movere, aliter se haberet secundum dispositionem proximam, secundum intentionem Aristotelis, ideo non poneret processum in infinitum. Nec est similis ratio, si nunc est nova pars iunius; sed si fuisset simpliciter nova, ita quod nihil ejus praecessisset, tamen secundum veritatem potest esse novitas in effectu, et nova pars motus, etsi nihil simile praecessisset, licet nihil sit novum in causa.
Ad primum principale dico, quod Philosophus intelligit istam propositionem de agente mere naturali, non de agente voluntarie et simpliciter libere.
Ad aliud, cum dicitur, si creat, igitur aliter aliquid habet nunc quam prius, dico quod agens per naturam mere, si uniformiter se habet in agendo, quantum est ex parte sui, si effectus est novus, aliter se habet nunc quam prius ; tamen agens voluntarium potest absque sui mutatione aliquid de novo creare, et absque hoc quod passum aliter se habeat, quia nihil est praesuppositum.
Ad aliud cum dicitur, causa aeque determinata ad effectum, aeque agit nunc et prius, dico quod agens voluntarium potest esse determinatum ultimata determinatione, et tamen non aequaliter agere nunc et tunc, quia licet nunc sit ultimate determinatum, non tamen pro hoc, sed pro alio. Ideo non statim causatur effectus, quia ultimata determinatione potest velle in hoc quando rem esse, pro illo quando, quando vult eam ponere in esse, etsi praesupponitur passum summe dispositum.
Et si dicatur, ibi passum aliter se habet quam prius, non nisi propter agens, verum est, aliter se habet propter agens, et non aliter se habet propter agens aliter se habens, quia sicut nunc vult effectum poni in esse pro hoc, ita prius voluit ; unde non semper tam aeque determinata ad agendum semper aeque ponit effectum in esse.
Dicitur, si ponitur a proximo, ita quod adsint convenientia, quae requiruntur, et amoveantur omnia impedimenta, semper aeque aget. Dico quod adhuc propositio est vera tantum de agente naturali, non de agente voluntarie mere, quia tantum volitionem habet quis de effectu ponendo in esse pro tunc, et nunquam prius, sicut habet pro tunc, quando actu ponit, et tamen non aeque ponit effectum in esse, quantumcumque amoveantur impedimenta, et convenientia adhibeantur.
Et cum dicitur postea, inconveniens est ponere primum agere a fortuna ; quare igitur expectat tempus ? Dico quod voluntas quae habet aliam regulam superiorem, ex cujus continuitate dicitur recta, habet bonitatem ex illa regula, et talis volitio ex fine, et circumstantiis debitis habet rectitudinem, scilicet ubi oportet et quando oportet, et cui oportet. Sed in prima voluntate non est dare regulam superiorem, imo seipsa est recta, ideo nulla circumstantia facit ipsam bonam. Unde licet voluntas creata respiciat tempus tanquam circumstantiam, non tamen prima voluntas, quia ideo res volita est bona, ex hoc quod prima voluntas vult eam, nam omnia, quae vult alia a se, proptersuam bonitatem vult, et propter objectum primum ; voluntas tamen, quae tenetur conformare se regulae superiori, tenetur esse conformis fini et circumstantiis adfinem.