Beda. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, ideo contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari; et ideo dicitur et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo.
Chrysostomus. Spiritus quidem Angelus, et aer, et anima nuncupatur, et etiam spiritus sanctus. Ne igitur propter communicantiam nominis, in errorem decidamus, addit immundo: immundus autem dicitur propter impietatem, ac elongationem a deo, et quia omnibus immundis, et pravis operationibus se immiscet. Augustinus de CIV. Dei. Contra superbiam porro Daemonum quantam virtutem habeat dei humilitas, quae in forma servi apparuit, ipsi Daemones ita sciunt ut eidem domino infirmitate carnis induto haec exprimerent; sequitur enim et exclamavit dicens: quid nobis, et tibi, iesu Nazarene? venisti ante tempus perdere nos. Clarum est in his verbis quod in eis et scientia erat, et caritas non erat: poenam quippe suam formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant. Beda.
Daemones enim dominum in terris cernentes, se continuo iudicandos credebant.
Chrysostomus. Vel hoc ita dicit, quasi diceret: auferens immunditiam, divinamque imponens cognitionem hominum animabus, nobis locum in hominibus non das.
Theophylactus. Exire enim ab homine perditionem suam existimat Daemon: immisericordes enim existunt Daemones, malum aliquod pati se existimantes cum homines non molestant.
Sequitur scio quod sis sanctus dei.
Chrysostomus. Quasi diceret: considero adventum tuum: non enim firmam ac certam adventus dei habebat notitiam.
Sanctum autem dicit eum, non unum de pluribus, quia et sanctus erat unusquisque prophetarum, sed unum eum esse denuntiat: per articulum enim qui in Graeco ponitur unum ostendit; per timorem vero, omnium dominum recognoscit. Augustinus. De CIV. Dei. Tantum enim eis innotuit quantum voluit; tantum autem voluit quantum oportuit. Sed innotuit non sicut Angelis sanctis, qui eius, secundum id quod est dei verbum, participata aeternitate perfruuntur; sed sicut eis terrendis innotescendus fuit, ex quorum tyrannica potestate fuerat liberaturus praedestinatos.
Innotuit ergo Daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse conspicua.
Chrysostomus. Non autem volebat veritas testimonia spirituum immundorum; unde sequitur et comminatus est ei iesus, dicens: obmutesce, et exi de homine.
Unde dogma salutiferum nobis datur, ne credamus Daemonibus quantumcumque denuntient veritatem.
Sequitur et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exivit ab eo. Quia enim homo ille tamquam sapiens loquebatur, ac discrete verba proferebat, ne putaretur quod non ex Daemone, sed ex corde verba componeret, virum discerpi permisit a Daemone, ut ostenderet Daemonem esse qui loquebatur. Theophylactus.
Ut videntes cernerent a quo malo liberabatur homo, et propter miraculum crederent. Beda. Potest autem videri contrarium, quomodo discerpens, vel, sicut quidam codices habent, convexans eum exiverit, cum nihil ei nocuerit secundum Lucam. Sed et ipse Lucas dicit: et cum proiecisset eum Daemonium in medium, exiit ab eo, nihilque ei nocuit. Unde intelligitur hoc dixisse marcum convexans eum, sive discerpens, quod Lucas dicit: cum proiecisset eum in medium; et quod secutus ait: nihilque ei nocuit, hoc intelligitur, quod illa iactatio membrorum, atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent Daemonia exire etiam quibusdam membris amputatis, aut evulsis. Visa autem virtute miraculi, novitatem dominicae admirantur doctrinae atque ad inquisitionem eorum quae audierant, per ea quae viderant, excitantur; unde sequitur et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent: ad hoc enim fiebant signa, ut per hoc evangelio regni dei quod praedicabatur, certius crederetur, dum hi qui caelestia terrigenis gaudia promittebant, caelestia in terris ac divina opera monstrabant. Prius autem, teste evangelista, erat docens eos quasi potestatem habens, et nunc turba attestante, in potestate imperat spiritibus immundis, et obediunt ei.
Sequitur et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae. Glossa.
Ea enim quae homines multum mirantur prompte divulgant: quia ex abundantia cordis os loquitur.
Hieronymus.
Mystice autem capharnaum villa consolationis interpretatur, sabbatum autem requies.
Homo in spiritu immundo requie et consolatione sanatur, ut locus et tempus congruant saluti. Homo in spiritu immundo genus humanum est, in quo immunditia regnavit ab Adam usque ad Moysen: nam sine lege peccaverunt, et sine lege perierunt.
Qui sciens sanctum dei, obmutescere iubetur, dum scientes quidem deum, non sicut deum glorificaverunt, sed servierunt potius creaturae quam creatori. Spiritus discerpens hominem exiit ab eo. Appropinquante salute, appropinquavit tentatio: Pharao dimissurus Israel persequitur Israel, diabolus contemptus surgit in scandala.