Postquam philosophus determinavit de generatione et alteratione, hic determinat de augmentatione et deminutione.
Et primo exponit suam intentionem, dicens quod post generationem et alterationem, reliquum est dicere de augmentatione.
De qua duo considerare oportet: primo, in quo differat a generatione et alteratione; secundo, per quem modum augmentatur et deminuitur unumquodque quod augmentatur et deminuitur.
Secundo ibi: scrutandum itaque primum etc., prosequitur suam intentionem. Et primo ostendit differentiam augmentationis a generatione et alteratione; secundo inquirit de modo augmentationis, ibi: circa quid autem est transmutatio etc..
Circa primum duo facit: primo supponit unam differentiam; secundo inquirit de alia, ibi: aut etiam modus etc..
Dicit ergo primo quod primum eorum quae consideranda sunt circa augmentationem, est quod oportet inquirere utrum differentia augmentationis a generatione et alteratione sit solum in circa quid, idest in genere circa quod est quaelibet istarum transmutationum. Haec enim differentia est manifesta: videlicet quod transmutatio quae est ex hoc in hoc, idest ex substantia ente in potentia in substantiam entem in actu, est generatio; transmutatio autem quae est circa magnitudinem, est augmentatio (per quam aliquid transmutatur de parvo in magnum) et deminutio (per quam aliquid transmutatur de magno in parvum); transmutatio autem quae est circa passiones, idest passibiles qualitates, est alteratio. Et quia dixerat quod generatio est transmutatio ex substantia in potentia in substantiam in actu, ut idem intelligatur etiam de aliis duabus mutationibus supradictis, subiungit quod transmutatio utrorumque praedictorum, scilicet magnitudinis et passionis, est ex potentia in actum: est enim motus actus existentis in potentia, ut dicitur in III physic..
Deinde cum dicit: aut etiam modus etc., assignat aliam differentiam, ex modo transmutationis.
Et primo ponit differentiam; secundo exponit, ibi: alio autem modo etc.. Dicit ergo primo quod in praedictis mutationibus etiam modus transmutationis differt (non autem refert utrum haec littera legatur interrogative vel remissive)p in hoc enim differt modus praedictarum transmutationum, quod id quod alteratur, non ex necessitate transmutatur secundum locum, et similiter etiam neque quod generatur: sed necesse est id quod augmentatur aut deminuitur, secundum locum transmutari. Huius autem differentiae ratio est, quia locus commensuratur locato, et hoc secundum magnitudinem, non autem secundum qualitatem vel substantiam: et ideo necesse est quod, quando mutatur magnitudo locati, quod etiam fiat transmutatio secundum locum; non autem quando transmutatur aliquid secundum substantiam vel secundum qualitatem. Sicut autem commensuratio locati ad locum attenditur secundum magnitudinem, ita connaturalitas attenditur secundum formam substantialem, et ex consequenti secundum aliquam qualitatem, secundum puta gravitatem vel levitatem. Et ideo, licet generatio et alteratio possit esse sine mutatione locali, aliqua tamen generatio et alteratio est causa quod aliquid moveatur naturaliter secundum locum; puta, cum fit ignis vel terra, fit grave vel leve. Differentia autem aliarum transmutationum, per comparationem ad motum localem, non est omnino per accidens: ostensum est enim in VIII physic. Quod motus localis est primus motuum et principalior, et causa aliorum motuum.
Deinde cum dicit: alio autem modo etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod id quod augmentatur vel deminuitur, mutatur secundum locum. Et primo manifestat hoc per differentiam ad motum localem rectum; secundo per differentiam ad motum localem sphaericum, ibi: non quemadmodum quae sphaerae etc..
Dicit ergo primo quod alio modo transmutat locum id quod augmentatur vel deminuitur, quam id quod fertur, idest movetur motu recto. Illud enim quod fertur, motu scilicet recto, universum, idest secundum se totum, variat locum: illud autem quod augmentatur, mutat locum sicut illud quod deducitur, puta metallum per malleationem, vel etiam humidum in vase per infusionem, sive quodcumque huiusmodi corpus; quo quidem in eodem loco manente, partes eius transmutantur secundum locum, vel per extensionem vel quocumque alio modo.
Deinde cum dicit: non quemadmodum quae sphaerae etc., manifestat quod dixerat per differentiam ad motum localem sphaericum. Et dicit quod partes eius quod augmentatur, mutant quidem locum, sed non eodem modo sicut partes sphaerae. Partes enim sphaerae transmutantur, toto manente in eodem loco, scilicet subiecto (quamvis etiam totum mutet locum secundum rationem, ut dicitur in VI physic.): sed partes variant locum etiam subiecto, sicut pars caeli quae modo est in oriente, postmodum erit in occidente: sed tamen talis transmutatio partium sphaerae fit in simili loco, idest neque maiori neque minori. Sed partes corporis quod augetur, semper extenduntur in maiorem locum: partes autem eius quod deminuitur, semper retrahuntur in minorem locum.
Ultimo autem epilogando concludit quod manifestum est ex praedictis, quod transmutatio eius quod generatur et alteratur et augmentatur, differunt non solum in circa quid, idest ex parte generis in quo sunt istae mutationes, sed sic, idest ex parte modi transmutandi.