Postquam philosophus processit ad investigandum numerum principiorum disputative, hic incipit determinare veritatem.
Et dividitur in partes duas: in prima determinat veritatem; in secunda ex veritate determinata excludit dubitationes et errores antiquorum, ibi: quod autem singulariter etc..
Prima dividitur in duas: in prima ostendit quod in quolibet fieri naturali tria inveniuntur; in secunda ex hoc ostendit tria esse principia, ibi: manifestum igitur quod etc..
Circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo prosequitur intentum, ibi: dicimus enim fieri etc..
Quia ergo supra dixerat quod multam habet dubitationem utrum sint tantum duo naturae principia vel tria, concludit quod de hoc dicendum est, primo considerantes de generatione vel factione in communi ad omnes species mutationis. In qualibet enim mutatione invenitur quoddam fieri, sicut quod alteratur de albo in nigrum, de albo fit non album, et de non nigro fit nigrum; et similiter est in aliis mutationibus.
Et rationem ordinis assignat, quia necesse est primo dicere communia, et postea speculari ea quae propria sunt circa unumquodque, sicut in principio libri dictum est.
Deinde cum dicit: dicimus enim fieri etc., prosequitur propositum.
Et circa hoc duo facit: primo enim praemittit quaedam quae necessaria sunt ad propositum ostendendum; secundo ostendit propositum, ibi: determinatis autem his etc..
Circa primum duo facit: primo praemittit quandam divisionem; secundo ostendit differentias inter partes divisionis, ibi: horum autem etc..
Dicit ergo primo quod, cum in quolibet fieri aliud dicatur fieri ex alio, quantum ad fieri secundum esse substantiale, vel alterum ex altero, quantum ad fieri secundum esse accidentale, propter hoc quod omnis mutatio habet duos terminos; dupliciter contingit hoc dicere, eo quod termini alicuius factionis vel mutationis possunt accipi ut simplices vel compositi.
Et hoc sic exponitur. Aliquando enim dicimus homo fit musicus, et tunc duo termini factionis sunt simplices; et similiter quando dicimus quod non musicum fit musicum: sed quando dicimus non musicus homo fit musicus homo, tunc uterque terminorum est compositus.
Quia cum fieri attribuitur homini vel non musico, uterque est simplex; et sic id quod fit, idest cui attribuitur fieri, significatur fieri ut simplex; id vero in quod terminatur ipsum fieri, quod significatur fieri ut simplex, est musicum; ut cum dico homo fit musicus, vel non musicus fit musicus. Sed tunc utrumque significatur fieri ut compositum (scilicet et quod fit, idest id cui attribuitur fieri, et quod factum est, idest id ad quod terminatur fieri), cum dicimus non musicus homo fit musicus, tunc enim est compositio ex parte subiecti tantum, et simplicitas ex parte praedicati: sed cum dico non musicus homo fit musicus homo, tunc est compositio ex parte utriusque.
Deinde cum dicit: horum autem etc., ostendit duas differentias inter praedicta.
Quarum prima est quod in quibusdam praemissorum utimur duplici modo loquendi, scilicet quod hoc fit hoc, et ex hoc fit hoc: dicimus enim quod non musicum fit musicum, et ex non musico fit musicum. Sed non in omnibus sic dicitur: non enim dicitur ex homine fit musicus, sed homo fit musicus.
Secundam differentiam ponit ibi: eorum autem quae fiunt etc.. Et dicit quod cum duobus simplicibus attribuitur fieri, scilicet subiecto et opposito, alterum istorum est permanens et alterum non permanens. Quia cum aliquis iam factus est musicus, permanet homo, sed tamen non permanet oppositum; sive sit negative oppositum, ut non musicum, sive privative aut contrarie, ut immusicum. Neque etiam compositum ex subiecto et opposito permanet: non enim permanet homo non musicus postquam homo factus est musicus. Et tamen istis tribus attribuebatur fieri: dicebatur enim quod homo fit musicus, et non musicus fit musicus, et homo non musicus fit musicus: quorum trium solum primum manet completa factione, alia vero duo non manent.
Deinde cum dicit: determinatis autem his etc., ex suppositione praemissorum ostendit propositum, scilicet quod in qualibet factione naturali inveniantur tria.
Et circa hoc tria facit: primo enumerat duo quae inveniuntur in qualibet factione naturali; secundo probat quod supposuerat, ibi: et hoc quidem permanet etc.; tertio concludit propositum, ibi: quare ostensum ex dictis etc..
Dicit ergo primo quod, suppositis praemissis, si quis voluerit considerare in omnibus quae fiunt secundum naturam, hoc accipiet, quod semper oportet subiici aliquid cui attribuitur fieri: et illud, licet sit unum numero vel subiecto, tamen specie vel ratione non est idem. Cum enim attribuitur homini quod fiat musicus, homo quidem est unum subiecto, sed duo ratione: non enim est idem homo secundum rationem et non musicus.
Tertium autem non ponit, scilicet quod in generatione necesse est aliquid generari, quoniam illud manifestum est.
Deinde cum dicit: et hoc quidem permanet etc., probat duo quae supposuerat: primo quod subiectum cui attribuitur fieri, sit duo ratione; secundo quod oporteat in quolibet fieri supponi subiectum, ibi: multipliciter autem etc..
Primum ostendit dupliciter.
Primo quidem per hoc quod in subiecto cui attribuitur fieri, est aliquid quod permanet et aliquid quod non permanet: quia id quod non est oppositum termino factionis, permanet, homo enim permanet quando fit musicus; sed non musicum non permanet, neque compositum, ut homo non musicus. Et ex hoc apparet quod homo et non musicus non sunt idem ratione, cum unum permaneat et aliud non.
Secundo ibi: sed ex aliquo etc., ostendit idem alio modo; quia in non permanentibus magis dicitur ex hoc fit hoc quam hoc fit hoc (licet tamen et hoc possit dici, sed non ita proprie): dicimus enim quod ex non musico fit musicus. Dicimus etiam quod non musicus fit musicus, sed hoc est per accidens, inquantum scilicet id cui accidit esse non musicum, fit musicum.
Sed in permanentibus non sic dicitur: non enim dicimus quod ex homine fit musicus, sed quod homo fit musicus.
Quandoque tamen in permanentibus dicimus ex hoc fit hoc, sicut dicimus quod ex aere fit statua: sed hoc contingit quia nomine aeris intelligimus infiguratum, et ita dicitur hoc ratione privationis intellectae.
Et licet ex hoc fieri hoc dicamus in permanentibus, magis tamen utrumque contingit in non permanentibus dici, et hoc fit hoc et ex hoc fit hoc; sive non permanens accipiatur oppositum, sive compositum ex opposito et subiecto.
Ex hoc ergo ipso quod diverso modo loquendi utimur circa subiectum et oppositum, manifestum fit quod subiectum et oppositum, ut homo et non musicus, etsi sint idem subiecto, sunt duo tamen ratione.
Deinde cum dicit: multipliciter autem cum dicatur etc., ostendit alterum quod supposuerat, scilicet quod in omni factione naturali oporteat esse subiectum.
Et hoc quidem per rationem probare pertinet ad metaphysicum, unde probatur in VII metaphys.; sed hic probat tantum per inductionem: et primo ex parte eorum quae fiunt; secundo ex parte modorum fiendi, ibi: fiunt autem quae fiunt etc..
Dicit ergo primo quod, cum fieri dicatur multipliciter, fieri simpliciter est solum fieri substantiarum; sed alia dicuntur fieri secundum quid. Et hoc ideo, quia fieri importat initium essendi; ad hoc ergo quod aliquid fiat simpliciter, requiritur quod prius non fuerit simpliciter, quod accidit in iis quae substantialiter fiunt. Quod enim fit homo, non solum prius non fuit homo, sed simpliciter verum est dicere ipsum non fuisse: cum autem homo fit albus, non est verum dicere quod prius non fuerit, sed quod prius non fuerit talis.
In his igitur quae fiunt secundum quid, manifestum est quod indigent subiecto: nam quantitas et qualitas et alia accidentia, quorum est fieri secundum quid, non possunt esse sine subiecto; solius enim substantiae est non esse in subiecto.
Sed etiam in substantiis, si quis consideret, manifestum fit quod fiunt ex subiecto: videmus enim quod plantae et animalia fiunt ex semine.
Deinde cum dicit: fiunt autem quae fiunt etc., ostendit idem inducendo per modos fiendi.
Et dicit quod eorum quae fiunt, quaedam fiunt transfiguratione, sicut statua fit ex aere; quaedam vero fiunt appositione, ut patet in omnibus augmentatis, sicut fluvius fit ex multis rivis; alia vero fiunt abstractione, sicut ex lapide fit per sculpturam imago mercurii; quaedam vero fiunt compositione, sicut domus; quaedam vero fiunt alteratione, sicut ea quorum materia alteratur, sive fiant secundum naturam sive secundum artem: et in omnibus his apparet quod fiunt ex aliquo subiecto. Unde manifestum est quod omne quod fit, fit ex subiecto.
Sed advertendum est quod artificialia connumeravit inter ea quae fiunt simpliciter (quamvis formae artificiales sint accidentia), quia artificialia quodammodo sunt in genere substantiae per suam materiam: vel propter opinionem antiquorum, qui similiter aestimabant naturalia ut artificialia, ut in secundo dicetur.
Deinde cum dicit: quare ostensum ex dictis etc., concludit propositum: et dicit ostensum esse ex dictis quod id cui attribuitur fieri, semper est compositum. Et cum in qualibet factione sit id ad quod terminatur fieri, et id cui attribuitur fieri, quod est duplex, scilicet subiectum et oppositum; manifestum est quod in quolibet fieri sunt tria, scilicet subiectum et terminus factionis et oppositum eius; sicut cum homo fit musicus, oppositum est non musicum, et subiectum est homo, et musicus est terminus factionis. Et similiter infiguratio et informitas et inordinatio sunt opposita, sed aes et aurum et lapides sunt subiecta in artificialibus.