Hic plangit servitutem quantum ad expoliationem bonorum, quam ab hostibus victoribus patiebantur: et primo ponit bonorum expoliationem quantum ad ea quae hostes auferebant. Secundo quantum ad ea quae ipsimet destruebant, ibi, omnis populus ejus gemens. Circa primum duo ponit. Primo bonorum direptionem: hostis, chaldaeus victor, desiderabilia, scilicet thesauros domus dei et domus regiae et omnium aliorum. Isa. 64: omnia desiderabilia vestra versa sunt in ruinas. Secundo ponit istorum prophanationem, quia vidit, scilicet plebs Judaeorum; ac si diceret: hoc ordine potuit fieri ut omnia auferrentur, etiam quae in templo erant. 1 Mach. 2: sancta in manu extranaeorum facta sunt. Vel aliter. Vidit, scilicet dominus gentes, sacerdotes verbo, sed gentiliter viventes, quando in templo idolum posuerunt, de quibus praeceperas. Levit. 22, quod homo etiam de stirpe Aaron in quo est macula, non vescatur de sanctificatis domino. Et sic, quia contra haec fecerunt, ducti sunt in captivitatem, secundum quod culpa est causa poenae.