QUODLIBETA 6

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

Articulus 2

Utrum clericus habens beneficium cum cura, vel sine cura, existens in scholis teneatur dicere officium mortuorum.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod clericus beneficiatus teneatur, in scholis existens, dicere officium mortuorum.

Argumentum

Ille enim qui recipit bona temporalia alicuius, tenetur ei in spiritualibus recompensare.

Sed iste clericus accipit bona quae fuerunt defunctorum. Ergo tenetur pro eis dicere officium mortuorum.

Sed Contra

Sed contra, ille qui minus recipit minus tenetur. Sed clericus qui in scholis moratur, minus recipit quam alii qui in ecclesia residentiam faciunt, qui recipiunt quotidianas distributiones.

Ergo non tenetur dicere officium mortuorum sicut illi.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod clericus, ex hoc ipso quod est clericus, et praecipue in sacris ordinibus constitutus, tenetur dicere horas canonicas. Videntur enim tales specialiter esse assumpti ad laudem divinam, secundum illud Is. XLIII, 7: omnem qui invocat nomen meum, in laudem meam creavi illum. Sed in quantum est clericus beneficiatus in hac ecclesia, tenetur dicere officium secundum modum illius ecclesiae.

Est ergo considerandum, quod officium mortuorum quandoque in ecclesia dicitur sicut ordinarie pertinens ad ecclesiae officium, sicut in tota ecclesia in die animarum dicitur officium pro mortuis; et in qualibet ecclesia est aliqua super hoc specialis consuetudo, puta ut dicatur ordinarie officium mortuorum semel in septimana, vel qualitercumque aliter secundum certum tempus. Et ad huiusmodi officium mortuorum tenetur clericus beneficiatus in aliqua ecclesia, etiam in scholis existens, ut per hoc satisfaciat mortuis, quorum recipit bona.

Aliquando vero dicitur officium mortuorum in ecclesia extraordinarie, propter aliquam causam specialiter emergentem, puta ad preces alicuius personae, vel propter aliquid huiusmodi.

Et ad huiusmodi officium mortuorum non tenetur clericus existens in scholis.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.