QUODLIBETA 7

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum corpus christi secundum totam suam quantitatem contineatur sub speciebus panis.

Circa primum sic proceditur: videtur quod non possit totum corpus christi sub illis speciebus panis contineri.

Argumentum

Non enim potest etiam per miraculum fieri ut duo contradictoria sint simul vera, ut Augustinus dicit contra faustum. Hoc autem sequeretur, si totum corpus christi subesset illis speciebus. Si enim est sub illis speciebus totum, non est maius illis speciebus, cum non excedat eas; et tamen secundum rei veritatem est maius, cum sit bicubitum vel amplius; et sic erit eodem maius et non maius.

Ergo non potest, etiam per miraculum, fieri quod sub illis speciebus contineatur totum.

Sed Contra

Sed contra, ubicumque est pars alicuius corporis, est totum corpus, nisi corpus sit divisum. Sed corpus christi non est divisum, cum sit impassibile. Ergo, cum aliquid corporis christi sit sub illis speciebus, ut dicitur Matth. XXVI, 26: hoc est corpus meum; oportet quod sub illis speciebus totum corpus christi contineatur.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod sub illis speciebus absque dubio continetur totum corpus christi, et tota quantitas eius.

Ad cuius evidentiam sciendum est, quod in sacramento altaris dupliciter aliquid continetur: uno modo ex VI sacramenti; alio modo ex naturali concomitantia. Verbi gratia, sub speciebus panis continetur et corpus et sanguis christi: sed corpus ex VI sacramenti, sanguis ex concomitantia naturali, quia corpus christi non est sine sanguine; sub speciebus autem vini est e converso.

Illud autem continetur sub sacramento ex VI sacramenti quod est transubstantiationis terminus; et propter hoc anima et divinitas non continetur in sacramento ex VI sacramenti, cum panis et vinum in ea non convertantur, sed ex naturali concomitantia, qua anima inseparabiliter unitur illi corpori, et divinitas humanitati.

Cum autem ex parte panis substantia transeat, et quantitas maneat cum reliquis accidentibus, patet quod directe transubstantiationis terminus est substantia corporis christi; et sic ipsa substantia corporis christi est ibi ex VI sacramenti, sed quantitas ex naturali concomitantia.

Unde patet quod substantia corporis christi immediate habet ordinem ad dimensiones panis remanentes; quantitas autem corporis christi quasi ex consequenti.

E converso autem est, in ordine locati ad locum, quia substantia locati ordinatur ad locum mediantibus dimensionibus propriis; et inde est quod oportet dimensiones locati commensurari dimensionibus loci continentis, non autem dimensionem corporis christi commensurari dimensionibus specierum. Et ideo sub cuiuscumque parvis dimensionibus panis potest esse totum corpus christi, sicut tota natura substantiae alicuius corporis salvatur in qualibet parte illius corporis.

Ad

Ad primum ergo dicendum, quod non sequitur ex hoc corpus christi non esse maius illis speciebus, quia non continetur sub eis quasi commensuretur; et sic non sequitur contradictoria esse simul.