SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra apostolus volens probare excellentiam christi super Angelos, induxit auctoritatem prophetae, in qua aliquid erat quod pertinet ad christi dignitatem, sicut illud omnia subiecisti, etc.. Et ipse illud exposuit.

Aliquid autem quod pertinet ad eius passionem, scilicet minuisti eum, etc.. Istud autem videtur repugnare suo principali intento, quo scilicet intendit christum praeferre Angelis. Et ideo hoc in parte ista diffuse exponit.

Ubi duo facit, quia primo ostendit secundum quid sit ista minoratio intelligenda, quia scilicet secundum passionem; secundo agit de convenientia passionis, ibi decebat enim.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit illud quod est dictum; secundo describit ipsam passionem, ibi ut gratia dei.

Dicit ergo eum autem, etc.. Continuetur sic: ita dictum est quid est homo, etc. Gloria et honore, etc. Omnia subiecisti, etc. Minuisti eum, etc. Et haec propheta de christo praedixit, sed iam multa de istis videmus impleta. Pro certo ergo tenemus, quod quae restant sunt implenda, scilicet quod omnia subiicientur ei, etc.. Gregorius: praeteritorum exhibitio, futurorum est certitudo.

Et potest sic construi nos eum qui modico quam Angeli minoratus est, videmus esse iesum: nec solum hoc, sed gloria et honore coronatum, propter passionem mortis, quae fuit causa illius exaltationis. Phil. II, 9: propter quod et deus exaltavit illum, etc.. Et dicit mortis, quia non qualemcumque passionem sustinuit, sed acerrimam et turpissimam. Sap. II, V. 20: morte turpissima condemnemus eum.

Vel aliter nos videmus iesum, et quasi quaereretur ab ipso quem diceret, ideo respondens dicit: scilicet eum qui per passionem mortis modico minoratus est quam Angeli, cum gloria et honore coronatum; quasi dicat: haec minoratio non est intelligenda in christo nisi propter passionem mortis. Nec est mirum, quia quantum ad hoc non solum Angelis, sed etiam hominibus est minor. Is.

C. LIII, 2 s.: desideravimus eum novissimum virorum, etc.. Dicit autem Glossa, et est Augustini contra maximinum, quod christus non est minoratus ab Angelis propter conditionem naturae humanae, sed propter passionem.

Natura enim mentis humanae, quam christus sine peccato assumpsit, nihil est maius quam sola trinitas.

Minor ergo Angelis corpore, quia passio est secundum corpus. Quod videtur esse contra dionysium qui dicit, quod Angeli naturali participatione luminis maiores sunt quam homines.

Et dicendum est, quod de natura mentis humanae et angelicae dupliciter possumus loqui. Uno modo secundum naturalia sola, et sic natura Angelorum excellentior est et nobilior, quam natura mentis humanae, quia Angelus accipit cognitionem divinae veritatis in quadam excellentia et plenitudine intellectualis luminis, sed homo ex creaturis. Alio modo possumus accipere naturam utriusque sine peccato, in ordine ad beatitudinem obtinendam, et sic sunt aequales. Lc. XX: erunt sicut Angeli in caelo. Christus tamen quantum ad excellentiam gratiae, secundum mentem humanam maior est Angelis.

Ista igitur minoratio non est secundum naturam divinitatis, nec absolute secundum naturam humanam, nisi inquantum passus est secundum illam.

Possumus autem dicere quod christus triplici gloria fuit coronatus, scilicet gloria sanctificationis, quam habuit in primo instanti suae conceptionis; item gloria divinae fruitionis, quia ab ipso instanti suae conceptionis fuit comprehensor; item gloria impassibilitatis, quam meruit post passionem.

Deinde cum dicit ut gratia dei, describit ipsam passionem, et describit eam tripliciter.

Primo ex causa, cum dicit ut gratia dei; secundo ex utilitate, cum dicit pro omnibus; tertio ex modo, cum dicit gustaret.

Causa enim fuit sola gratia dei.

Unde continuatur sic: videmus iesum qui minoratus est, ex hoc ut gratia dei, etc.. Ex ipsa enim factum est, quod filium suum unigenitum dedit. Io. III, 16: sic enim dilexit deus mundum, ut filium suum unigenitum daret. Rom. V, 8: commendat autem deus charitatem suam in nobis, quia cum adhuc peccatores, etc..

Vel secundum quod dicit Glossa Augustini, ut gratia, id est, ipse christus, qui est gratia dei. Et sic gratia est nominativi casus. Dicitur autem christus gratia, quia auctor est gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Vel quia est gratis datus.

Is. IX, 6: filius datus est nobis. Ut sit sensus, quod ipse minoratus est, ut ipse qui gratia dei, etc.. Utraque positio est secundum Glossam.

Pro omnibus, ecce utilitas.

Pro omnibus autem dupliciter potest intelligi.

Vel ut sit distributio accommoda, scilicet pro omnibus praedestinatis, pro istis etiam tantum habet efficaciam. Vel absolute pro omnibus quantum ad sufficientiam. Sufficiens enim quantum ad se omnibus est. I Tim. IV, V. 10: qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Chrysostomus: pro omnibus hominibus generaliter mortuus est, quia omnibus pretium sufficit. Et si omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit.

Gustaret, ecce modus. Gustat enim qui non multum comedit, nec bibit. Quia ergo christus non perseveravit in morte, sed statim surrexit, ideo gustavit. Ps. Cix, 7: de torrente in via bibit, etc.. Viator festinat.

Item gustus est discretivus saporis, unde qui gustat magis discernit quam qui bibit. Ut ergo designet quod mortem et dolorem sensit, et sic mors non fuit phantastica, ut dicit Manichaeus et Apollinaris, ideo dicit gustavit.

Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam, etc..

Modus vero ponitur cum dicitur gustaret.

Simile habetur Matth. XXVI, 39: pater, si possibile est, transeat a me calix iste; et hoc propter tres rationes. Primo propter mortis amaritudinem exprimendam, cuius experientia est per gustum. Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam. Is. XXIV, 9: amara erit potio bibentibus eam. Secundo quia sicut gustare vel non gustare est in potestate gustantis, sic et passio christi fuit voluntaria.

Io. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam. Tertio quia gustare est parum sumere, christus autem parum perseveravit in morte, secundum illud Ps. XV, 10: non derelinques animam meam in inferno, etc..

Deinde cum dicit decebat enim eum, etc., ostendit convenientiam ex utilitate.

Deus enim pater est qui fuit causa mortis.

Ipse enim est per quem omnia, sicut per causam efficientem, et propter quem omnia, sicut per causam finalem. Propter ipsum enim sunt omnia, quia propter bonitatem suam communicandam.

Et haec fuit causa movens ad producendum res, et ita finaliter sunt omnia propter deum. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Sunt etiam effective per ipsum. Ps. Cxlv, 4: qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Est ergo omnium principium et finis. Apoc. I, 8: ego sum alpha et omega, principium et finis. Rom. XI, 36: ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Decebat ergo ipsum, quia actor est omnium, omnibus providere. Sap. VI, 8: aequaliter illi cura est de omnibus.

Secundo conveniens fuit ex parte causae, quae, ut dictum est, fuit gratia dei; gratia vero ordinatur ad gloriam. Rom. VI, 23: gratia dei, vita aeterna, deus autem ab aeterno praedestinavit quos debet adducere in gloriam.

Et isti sunt omnes illi, qui sunt participes filiationis filii eius, quia si filii, et haeredes, Rom. VIII, 17. Et ideo dicit qui multos filios in gloriam adduxerat, quasi dicat: ipse habet unum filium perfectum naturaliter.

Mc. XII, 6: adhuc ergo habens filium unum charissimum, etc.. Qui est naturaliter splendor gloriae, supra I, 3. Alii autem sunt adoptivi, et ideo adducendi sunt in gloriam. Unde dicit qui adduxerat, id est, adducendos praeordinaverat.

Et quid decebat eum? hoc scilicet quod ipse est auctor salutis eorum, etc..

Salus ista in duobus consistit, scilicet quod fiant filii, et quod inducantur in haereditatem.

Quod autem sint filii, habent per filium naturalem. Quos praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis filii sui, Rom. VIII, V. 29. Gloriam autem et haereditatem non consequuntur nisi per eum, cuius naturaliter est haereditas, qui est splendor gloriae. Quia ergo per filium consequimur ista duo, ideo ipse convenienter dicitur auctor salutis. Matth.

C. I, 21: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Infra XII, 2: aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem iesum.

Decebat ergo quod pater auctorem salutis mitteret, scilicet filium, ut expositum est, qui multos filios adduxerat per ipsum in gloriam.

Et sic patet convenientia ex parte causae.

Per passionem consummari, id est, per fidem.

Ipse enim inquantum est filius naturalis, est totaliter perfectus, sed quia in passione minoratus fuit, debuit per meritum passionis perfici. Ex ista ergo consummatione, patet convenientia modi, de quo dixerat quod gustavit. Tantum enim gustavit mortem, quia non accepit eam, nisi ut per meritum passioni consummaretur. Ipsa enim eius consummatio est eius glorificatio. Lc. Ult.: oportet christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Gustavit etiam, quia, cum ipse adduxerit filios in gloriam, sicut medicus gustat medicinam ne infirmus abhorreat sed ut securius bibat, ita ipse gustavit mortem, ut quia sine morte ingrediente necessitate, non est salus, nullus mortem refugiat.

Consequenter cum dicit qui enim sanctificat, probat quod dixerat.

Ubi duo facit, quia primo probat propositum suum ex parte patris consummantis; secundo ex parte christi consummati, ibi quia ergo pueri.

Adhuc circa primum duo facit, quia primo proponit intentum; secundo probat per auctoritatem, ibi propter quam causam.

Dicit ergo qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Sciendum est autem quod supra apostolus tria dixerat. Primo quod christus est causa salutis, in quo ostendit nos dependere ab ipso, sicut a salvatore; secundo, ostendit quod pater est consummator ipsius christi per meritum passionis, et in hoc christus dependet a patre; tertio, quod pater nos adducit in gloriam, in quo etiam nos dependere a deo ostendit; et secundum hoc apostolus hic tria facit.

Primo enim ostendit quod dependemus a christo. Sanctificatus enim dependet a sanctificato, christus autem est sanctificans. Infra XIII, 12: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem, etc.. Bene ergo dictum est, quod quia est actor et sanctificator, dependemus ab ipso, ipse vero a patre, a quo habet quod sanctificet, quod est secundum. Sed omnes, ipse scilicet qui sanctificat et nos qui sanctificamur, ex uno, scilicet ex patre, quod est tertium. Rom. VIII, 17: haeredes dei, cohaeredes autem christi.

Consequenter ista tria probat per tres auctoritates. Et primo quod christus tamquam mediator et actor salutis ea, quae dei sunt, in nos refert.

Unde dicit: propter quam causam, quia scilicet nos et ipse ex patre dependemus et sumus ex uno deo patre, non confunditur eos vocare fratres, quia scilicet ex eodem patre. Mal. II, 10: numquid non pater unus omnium nostrum? Rom. VIII, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ideo dicitur in Ps. XXI, 22: nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Et Io. XX, 17: vade ad fratres meos.

Sed nota quod dicit non confunditur, etc.; quia aliqui de vili plebe nati, si promoventur, confunduntur cognoscere consanguineos suos. Prov. XIX, 7: fratres hominis pauperis oderunt eum. Non sic autem christus, sed dicit nuntiabo nomen tuum fratribus meis.

Io. XVII, 5 s.: pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, etc..

Istius Annuntiationis ostendit fructum, cum dicit in medio ecclesiae laudabo te, quasi dicat: per hoc congregatur tibi magna ecclesia, in cuius medio laudabo te. Et dicit in medio, quia sicut columna in medio domus ipsam sustentat, lucerna in medio domus illuminat, cor in medio corpus vivificat, ita christus in medio ecclesiae.

Item in medio, quia non ad unum populum tantum, sicut Moyses, missus fuit, ps.

Lxxv, 1: notus in Iudaea deus, sed ad salutem totius mundi, Ps. Lxxiii, 12: operatus es salutem in medio terrae, et ideo dicitur Lc. Ult.: stetit iesus in medio discipulorum.

Sciendum est circa hoc, quod ante legem consuetudo erat, quod omnes primogeniti erant sacerdotes, et hoc pertinebat ad ius primogeniturae. Christus autem est frater sicut primogenitus, et ideo est sacerdos. Sacerdos autem populum sanctificans, medius est inter deum et populum. Deut. V, 5: ego illo tempore sequester fui. Et ideo pertinet ad ipsum nunciare quae dei sunt ad populum; secundo, quae populi sunt referre in deum. Primum facit dicendo, et ideo dicit nuntiabo nomen tuum fratribus meis, id est, ducam eos in notitiam tui, et hoc est sanctificare eos. Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate, etc.. Secundum faciendo, dum facit homines ex affectu in deum prorumpere in laudem dei, et ideo dicit in medio ecclesiae.

Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit quod ipse christus dependet ex patre per hoc quod dicit ego ero fidens in eum. Hoc secundum Hieronymum habetur Is. VIII, 17, ubi nos habemus: expectabo dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, etc.. Sed Is. XII, 2 expresse habetur: fiducialiter agam, et non timebo.

Ego ero fidens in ipso pro gloria capitis et membrorum, quod supra dixit consummationem.

Ps. XXX, 1: in te, domine, speravi.

Ostendit autem quam spem habet, quia non quamcumque, sed firmam, quae dicitur fiducia.

Spes enim et si non sit de impossibili, tamen habet timorem coniunctum quandoque, et tunc proprie dicitur spes. Spes quandoque est firma et sine timore, et tunc proprie dicitur fiducia. Et istam habuit christus.

Dicit ergo fidens ero in eum, id est, habebo fiduciam in adiutorio eius, scilicet patris, pro gloria corporis quod resuscitabit, et membrorum et animae. Ps. XXXI, V. 1: in te, domine, speravi, etc.. Ier. XXIV: beatus vir qui confidit in domino.

Sed contra, sancti dicunt, quod in christo nec fides, nec spes est, sed sola charitas.

Respondeo. Dicendum, quod aliud est spes, aliud fiducia; nam spes est expectatio futurae beatitudinis, et haec non fuit in christo, quia ab instanti suae conceptionis beatus fuit; fiducia autem est expectatio cuiuscumque auxilii; et secundum hoc fuit in christo fiducia, inquantum secundum humanam naturam, expectabat a patre auxilium in passione. Unde cum ibi invenitur quod christus dicatur habere spem, non est intelligendum ratione principalis obiecti, quod est beatitudo, sed ratione gloriae resurrectionis, et gloriae corpori collatae.

Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit tertium, scilicet quod refert nos in deum, dicens ecce ego. Et habetur Is. VIII, V. 18. Quasi dicat: relatus sum in deum, ego, inquam, qui sum fidens. Et similiter pueri mei, quos in deum reduco, scilicet discipuli mei. Io. Ult.: pueri, numquid pulmentarium habetis? quos dedit mihi deus. Io. XVII, 6: tui erant, et mihi eos dedisti.

Isti dicuntur pueri propter puritatem.

I Reg. XXI, 4: si mundi sunt pueri et maxime a mulieribus; et Paulo post, ibidem, 5, sequitur: fuerunt vasa puerorum sancta. Item propter simplicitatem. I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.

Item propter humilitatem. Matth. XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc..

Item propter facilitatem ad bonum: sinite parvulos venire ad me.

Et ostendit quod non solum ipse est a deo, sed etiam pueri; unde subdit quos dedit mihi dominus, et sic verum fit quod dixit: qui sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes, quia Io. VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.