PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Gabriel. "
Ecce tangit officium : Gabriel enim fortitudo Dei interpretatur. Fortitudine enim Dei opus erat, ut legibus naturae occurreret, ut scoriam peccati de medio tollendam significaret, ut ultima primis conjungenda nuntiaret.
Legibus enim naturae occurrit qui virginem manentem virginem concepturam et parituram nuntiaret Hoc est enim mirum super omnia mira : ut impotentia ad actum remanente, actus nuntietur inesse. Si enim caecus per miraculum accipiat oculum, non erit mirum si videat accepto oculo. Similiter autem si mortuus accipiat vitam, nihil erit mirum si postea vivat. Sed super omne mirum esset si non accepto oculo, vel vita, videret, vel viveret. Et ita est hic. Virgo enim secundum naturam impotens est ad conceptum, et si maneat virgo, semper erit impotens. Si ergo concipiat et pariat, omnino hoc est novum : et non nisi virtute fortidinis Dei fieri potest. Jerem. XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum. Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Eccli.XXXVI, 6 : Innova signa et immuta mirabilia. Manus enim et brachium fortitudinis Dei hoc annuntiari operatur, et ideo Gabriel mittitur.
Scoria etiam peccati hic tollitur : ut quod ex ea nascitur sanctum, vocetur Filius Dei . Quod etiam non nisi fortitudine Dei fieri potuit: quia conceptus virginalis sicut in matre omni caruit concupiscentia, sic, ut dicit Anselmus, in concepto et originali caruit culpa. Sapient. VII, 25, propter suam munditiam nihil inquinatum incurrit in illam. Sapient. vili, 19 et 20 : Sortitus sum animam bonam. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Iste est subcinericius panis azymus, factus ex Sara principe , sapientia divina : azymus, quia sine fermento peccati: subcinericius autem, quia sub poenalitatum humilitate hujus vitae. Haec autem potentia et fortitudo separandi naturam a culpa, conceptum ab originali inertia, paenalitates a poenae causa quis efficere potuit nisi fortitudo divina?
Sic igitur iterum hujus annuntiationis minister merito fortitudo Dei nominatur. Quis enim umquam ultimum primo conjungeret, nisi summa Dei fortitudo? Ultima autem in facturis Dei est homo : primum et principium omnium Deus. Quis ergo haec conjungeret nisi summa, cui nihil obstat, Dei fortitudo ? Isa. xli, 7 : Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est. Faber enim aerarius, qui fortitudine sua omnia domat per Filium suum, qui tunc temporis cudebat mundum, confortavit, hoc est, in fortitudine sua cum ultima factura primum conjunxit : et ita sibi glutinavil, ut neque morte solvi posset : et ideo bonum esse opus hujus glutinationis pronuntiatur ab Angelis. Ecce procul, et de ultimis finibus, simul glutinatis, pretium fortissimae mulieris . Finis enim, ante quem nihil, Deus est : et finis post quem nihil, homo : et sic Christus est Alpha et Omega. Apocal. i, 8 et XXI, 6 et XXII, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Mira res et mirabile sacramentum. Ecce Angelus loquens cum annuntiatio-
ne, futurum esse unum de similibus . Primum enim exemplar Deo simile, quod est Verbum Patris, imago Patris Filius : et ultimum, scilicet, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei , unum effici debent : et nuntiat loquens ad Mariam Angelus : et ideo perficitur opus liberationis, de quo subjungit : Libera eum, ut non descendat in corruptionem .
His igitur et talibus rationibus, nuntius istius sacramenti " Gabriel Ange-Ius, " hoc est, fortitudo Dei merito nominatur. Missus igitur : quia qui non missus, venire ab illo non praesumeretur : et venienti ad nos non misso, a nullo umquam de tantis mysteriis crederetur.