MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g VIII.
Videtur etiam, quod per Thronos debuit fieri.
Et patet per proprietates Thronorum a Dionysio positas , quae sunt celsitudo, regni circumdatio, stabilis collocatio, regni susceptio, regni delatio, familiaris apertio. Unde Dionysius dicit : " ipsa altissimarum et compactarum sedium nominatio docet omni diligente exaltari ab ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et ab omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis viribus immutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immortalitate acceptivum et deiferum, et familiariter in divinas susceptiones apertum, " Haec autem omnia completa sunt in beatissima Virgine, quando celsior omnibus creaturis ipsum Deum uteri sui gremio circumdedit, per quod se et nos in aeterni regni solio collocavit, et regem gloriae quem in se suscepit, per totum mundum communicavit, et tamquam familiarissima mediatrix totum mundum sibi reconciliavit, et per quam tamquam per coniunctissimum sibi omne bonum effluxit, et omne genus hominum per se
tamquam per portas caeli ad summani familiaritatem Dei Patris introduxit, et per hoc quod ipsum Deum cum homine familiarissime in in unam personam conjunxit. Haec autem omnia annuntiantur in ista annuntiatione. Ergo propriissime debuit fieri per Thronos.