DE BEATO MATHIA
APOSTOLO.
Tollite jugum meum super vos...: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meam suave est, et onus meum leve. Matth. XI, 29 et 30.
Tria primo sunt hic notanda:
I . Quod sit jugum, quod tolli prsecipitur ? II. Quae sit requies, quae invenitur ? III. Quare jugum Domini suave asseritur ?
I.
De primo nota, quod triplex est jugum Domini. Primum est jugum sanctificatio- nis. Secundum dilectionis. Tertium tribulationis.
1. Jugum sanctificationis attenditur in castitate corporis, et animas : ut videlicet Christianus homo, vel servet castitatem conjugalem, vel continentiam vidualem, aut munditiam virginalem. Unde Apostolus I ad Thess. IV, 3 et seq. :
Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas, id est, " corpus, " ut dicit Glossa, possidere in sanctificatione, et honore : non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum... Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
2. Jugum dilectionis consistit in charitate Dei et proximi, sive ille sit amicus, aut inimicus. Unde Matth. XXII, 37 et seq. : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetas.
3. Jugum tribulationis attenditur ex flagello divino, quo Deus hominem percutit per corporales infirmitates. Consistit etiam ex tentationibus quibus diabolus hominem infestat, et ex injuriis et damnis quibus malus homo bonum inquietat. De his omnibus, II ad Timoth, III, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Hinc etiam Jac. I, 2 et seq. : Omnes gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis : scientes quod probatio fidei veslrae patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habeat: ut sitis perfecti et integri, in nullis deficientes.
Nota autem, quod multi rumpunt hoc triplex jugum. Primum rumpitur per animae et corporis immunditiam, secundum per cordis et operis malitiam, tertium per blasphemiam et impatientiam.
II.
De secundo nota, quod hi qui portant jugum Domini, duplicem requiem invenient, videlicet sinus, et mens. Optima enim requies est in lecto, et in mensa,
1. De requie sinus Domini, Luc. XVI, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae, per quem Deus Pater intelligitur. Item, Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit. Suavissime stratum est animabus Sanctorum in sinu Domini. Inquietissime autem animae peccatorum jacebunt in sinu diaboli, ubi subter eos sternetur tinea, et operimentum eorum erunt vermes.
2. De requie mensas, Job, xxxvi, 16 : Requies mensae tum erit plena pinguedine. Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defsecatae.
III.
De tertio nota, quod jugum Domini suave et leve dicitur propter tres causas.
1. Prima est Dominicae passionis recogitatio. Unde Apostolus ad Hebr. xii, 3 et 4 : Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis.
2. Secunda est intrinseca sancti Spiritus consolatio. Unde Isa. x, 27 : Computrescet jugum a facie olei, videlicet, Spiritus sancti. Item, 11 ad Corinth. I, 3 et 4: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deustotius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : videlicet per Spiritus paracliti intrinsecam unctionem.
3. Tertia est gloriosa remunerationis exspectatio. Unde II ad Cor. IV, 17 : Id,
quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis noslrae, supra modum in sublimitate aeternum glorias pondus operatur in nobis. Quod nobis, etc.