III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
1. De piis miraculis
Et vita beata
Nicolai praesulis,
Qualiter In saeculis
Fuit Illustrata,
Mens mis est conata
Scribere clericulis.
2. Gestus nimis ardui,
Ximis quoque miri,
Non merentur respui
Praesulis tam strenui
Tam sanctique viri ;
Haec, ut possint sciri,
Pandere proposui.
3. Excolis jejunia?
Miram dico tibi:
Dum ligatur fascia,
Non est coena fibi
Qualibet In feria,
Voluntate propria
Bis correpta sibi.
i. Crescens eget opera
Semper bonae rei,
Hujus mundi prospera
Displicebant ei,
Legit scripta vetera,
Colens Inter cetera
Doctrinale Dei.
5. Auri cum muneribus
Juvat aegrum, qui de
Suis fuit partibus,
Qualiterque fide
Liberata vilibus
Nympha stupri sordibus,
Post praedicta vide.
6. Vixit cum munditia
Sine culpa labis,
Meditans coelestia
Removens cor ab his,
Quae sunt mundi gaudia,
Ipsius magnalia
Haec tibi signabis.
7. Navita naufragium
Timens dirae mortis,
Fracturaeque navium
Jam confert remedium
Dextra viri fortis,
8. Clericos occiderat
Hospes armis duris,
Hisque, quos necaverat
Perfida securis,
Praesul vitam dederat,
Nomen, In qua fuerat,
Nescio telluris.
9. In suis sermonibus
Nullus erat dolus,
Sed prae rebus omnibus
Ei placet polus,
Si sit cum magnatibus
Junctus seu praesulibus.
Infimus est solus.
10. Bonitas, scientia,
Virtus, cor pium, mos
Fecerunt hunc gratia
Dignum, non per nummos
Neque cum pecunia
Scandit eum ecclesia,
Credo, gradus summos.
11. Qui rector In aetheris
Summa sede sedet,
Nicolae, miseris
Mediante te det
Gaudere cum superis.
Quos In mundo sceleris
Poenitet et haedet.