DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urgeri possunt, et ab adversariis tam vetustis quam recentioribus propositae sunt, conspicere licebit. Praecipua horum attigerunt Ariminen. et Cajetanus, quae videre est apud Lychetum et Fabrum citatos. Vasquez plus reliquis et injuriosius objecit, nimirum opinionem hanc Scoti circa distinctionem attributorum coincidere cum errore Gilberti Porretani condemnato in Concilio Rhemensi sub Eugenio III, sed explicatis his terminis realiter ;essentialiter et formaliter, in quibus praecipua est argumentorum vis, omnia eliduntur. Vide Fabrum citatum cap 7.

Alia adducuntur argumenta contra distinctionem formalem A et B, arguitur sic : formalitas A in quantum hujus, aut differt a formalitate A, aut non: si non, idem est differre formaliter et realiter: si sic, aut formalitati et rei, cui est idem re non formaliter, est aliquid commune, aut non : si sic, aut illud commune est reale, et tunc ambo realia ; aut illud commune est ens rationis, et tunc ambo erunt entia rationis, nam tertium videtur improbabile, quia enti in anima, et enti extra animam pon videtur aliquid commune, nisi aequivoce vel analogice, ex Arist. 5. Metaphysicae text. comm. 13. Similiter si tale daretur commune, sequitur quod unum erit ens, et alterum ratio : sed vere res non potest esse ratio; ergo formalitas est ratio, et sic differentia formalitatum est differentia rationis, quod est contra ponentes distinctionem earum. Item secundo, formalitas ut formalitas, aut est alia res, aut non : si sic, et idem est re cum formalitate alia: igitur idem formaliter illi. Si nulla: ergo nihil, secundum Augustinum tract. 1. in Joannem post medium, quod nulla res est, omnino nihil est.

Item tertio,formalitas hujusmodi non est aliud quam quidditas, vel quod quid rei extra animam, non figmentum, vel intentio secunda: formalitas ergo est substantia, quia substantia dividitur in subjectum, et quod quid erat esse. Divisum autem praedicatur formaliter de dividente; ergo est formaliter res. Ettunc sic : vel est res illa,quae est illa formalitas, aut alia? Si illa; ergo formalitas secundum quid hujus est idem cum alia formalitate, cujus contrarium dictum est. Si alia: ergo realiter differunt secundum quid hujus, quia utraque formaliter est res.

Item quarto arguitur, quia quae differunt ex natura rei, differunt realiter. Hoc probatur, quia hoc importat hoc nomen. Et per simile, quia quae differunt actu rationis, differunt ratione tantum, et e converso, quia differentia quae ponitur formalitatum, ponitur ex natura rei: ergo realiter. Consequens falsum secundum istos,

Item quinto, si differentia formalis realis sufficit ad faciendum aliqua differre realiter, puta differentia, quae est inter paternitatem et essentiam, si sufficit ad hoc quod Pater paternitate differat realiter a Filio, non autem per essentiam ; pari ratione ad hoc sufficeret differentia rationis, sed per hoc praecise differentia rationis non facit differre realiter, quia non est differentia realis : ergo cum differentia formalis non sit differentia realis, non faceret differre realiter, hoc est falsum: ergo differentia formalis est differentia realis, saltem illa quae est inter relationem et essentiam.

Item, conceptus quidditativus A non differt a conceptu quidditativo B, nisi importaret diversas res in significato vel connotato. Probatur, quia nec 4 nec B, est praecise ens rationis, sed realis secundum eos. Si detur quod primo modo differunt isti conceptus: ergo differunt realiter. Si secundo modo, quantum ad connotatum, quia paternitas connotat filiationem oppositam, hic non potest poni ratio distinctionis in proposito, quia essentia est idem illi connotato, sicut significato connotantur.

Confirmatur per simile, quia non potest poni distinctio formalis inter animal et rationale, nisi rationale connotaret aliquid, quod esset distinctum ex natura rei ab animalitate, sive illud distinctum sit anima intellectiva secundum unam opinionem, sive actus ratiocinandi secundum aliam. Quod iterum probatur, quia ens nullo modo distinguitur ex natura rei ab animali vel rationali, quando per se primo modo praedicatur de utroque, quia neutrum istorum aliquid importat, vel connotat realiter distinctum ab ente.

Item, distinctio formalis, secundum ponentes primam, videtur salvari in distinctione conceptuum quidditativorum; sed sic differunt quae sola ratione differunt secundum communem opinionem: ergo differentia formalis non ponit per se distinctionem ultra distinctionem rationis.

Item, Deus non est sciens nisi propter formalem rationem scientiae, ut distinguitur a ratione justitiae ; sed distinguuntur tantum formaliter, non realiter: ergo Deus est formaliter sciens, non realiter.

Item, sicut realitas essentiae ad realitatem attributorum, ita ratio formalis essentiae ad rationes formales attributorum, quae sunt idem realiter cum ea: ergo ratio formalis essentiae sic continet formalitates attributorum, quod sunt idem formaliter cum illa.

Item, propria ratio sapientiae ut distincta ab aliis, aut est res, aut est ratio? Si ratio: ergo est ab intellectu, et in anima: si res; ergo distincta ab essentia, ut res a re: ergo realiter.

Item, quae differunt indifferenter, vel quasi indifferenter, minus differunt quam quae differunt quasi specifice, sive quidditative : sed attributa non differunt, sed sunt idem quasi indifferenter, quia sunt ipsa essentia: ergo impossibile est ea differre conceptibus quidditativis.

Item, differentia rationis inprincipiis non sufficit ad principiandum distincta realiter: ergo nec distinctio formalis in principiis sufficit ad principiandum sic distincta, et per consequens quaecumque ratio inducitur ad probandum distinctionem formalem ex distinctione principiorum, ipsa non concludit. Probatio primae consequentiae: sicut ratio non est principium rei, quia non est res alia, nec formalitas, quia etsi formalitas ponitur medium inter rationem et rem, tamen non habetur propositum, quia sicut extremum non potest esse principium ejus, cujus aliud extremum est principium, quia non est ipsum, ita nec medium potest esse principium ejus, propter eamdem rationem.

Item, sicut haec res significata ad suam rationem, ita res illa ad suam: ergo permutatim, sicut res ad rem, ita ratio ad rationem : si ergo haec est simpliciter eadem illi: ergo ratio hujus formalis est simpliciter eadem illi rationi formali ; ergo formaliter idem.

Item, si bonitas ligni non est formaliter eadem ligno: ergo est formaliter sibi addita, sicut si esset realiter distincta, esset res addita : consequens est falsum, quia si esset formalitas addita, aut substantialis, et tunc duae formalitates substantiales: aut accidentalis, et tunc non idem realiter.

Item, res una habet formalitates plures, quia habet conceptus quidiitativos distinctos. Res ergo una quasi dividitur in illos conceptus, et ita praedicatur de utroque ; et similiter de formalitatibus, quia iivisum praedicatur de dividentibus. Aut ergo res, quae praedicatui de formalitate A, est formalitas B et tunc eadem formalitas: aut alia et tunc alia res.

Item, omnis distinctio aut est rei, aut rationis : haec non est rei quia non est realis: ergo rationis Probatur, nam distinctio passionum est secundum distinctionem subjectorum, differentia est passio entis; ens enim dividitur in ens reale et ens rationis, vel in ens in anima et extra animam, 5. Metaphys. text. cornm. 14. ergo differre formaliter, est differre secundum rationem.

Item, formalitas aut est res, aut ratio, aut nihil? Si res, differre formaliter est differre realiter : si ratio; ergo differre formaliter est differre ratione. Probatur autem ab aliis quod ista differentia est realis, quia non ens extra animam non convenit enti extra animam.

Item, omne absolutum in divinis est infinitum: omne infinitum est simpliciter idem cuicumque compossibili sibi in eodem supposito; ergo justitia est simpliciter idem sapientiae.

Si dicatur quod est idem identice, non formaliter:

Contra, quidquid intelligitur per identice idem, sive intelligitur esse idem identice respectu idem unitive, sive intelligitur eminenter idem, habeo propositum.

Item, omne infinitum est idem cuicumque sibi compossibili, et non tantum identice, sed formaliter secundum eos. Probatur, quia relatio quae non est infinita formaliter secundum eos, est idem identice cuicumque sibi compossibili in eodem supposito; ergo infinitum, ut distinguitur contra relationem, qua infinitum, est idem cuicumque sibi compossibili alio modo quam identice; ergo erit idem illi formaliter.