In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Opinio Avicennae, primam Intelligentiam esse increatam, sed hanc creare secundam, et secundam creare tertiam ; probat primo, unius causae est unus effectus ; secundo, perfectionis est in natura corporea producere sibi simile ; ergo id convenit Intelligentiis.
Pro parte (i) opposita quaestionis, videtur esse opinio Avicennae, qui concedit creaturam posse creare, ut patet 9. Metaphysic. cap. 4. ubi ponit Intelligentiam secundam esse causam productivam tertiae, et tertiam quartae, et sic deinceps. Illa autem Intelligentia, secundo vel tertio producta, creatura est: et productio utriusque creatio est, eo modo quo ipse loquitur de creatione et creatura 6. Metaph. prout scilicet creatio est productio de nihilo, id est, post nihil, non ordine durationis, sed naturae, prout ipse exponit ibidem, vel de nihilo, id est, non de aliquo ipsius producti, scilicet praesupposito. Hoc modo ponit ipse secundam Intelligentiam productam a Deo, et tertiam a secunda, nullo praesupposito, et post non esse, ordine naturae, licet non durationis, quia non ponit novitatem.
Ratio pro eo potest talis colligi, a causa omnino una non est immediate effectus nisi unus. Probatio, quia aliter non erit ratio, quare esset distinctio in effectu. Quare enim illud productum est aliud ab illo, si causa omnino est una hujus et illius? sed primum est omnino unum in se: ergo cum Intelligentiae sint plures, non erunt immediate ab uno: ergo una est ab altera, etsi Aristoteles hic concordaret cum ipso, in istis duabus propositionibus, scilicet, Intelligentia est producta, id est, ens ab alio, licet sine novitate: et non potest ab omnino simplici immediate esse, nisi unum haberet concordare secum in conclusione.
Pro hac etiam opinione potest sic argui, quia primo Metaph. dicit Philosophus: Perfectum est unumquodque cum potest producere sibi simile. Sed Intelligentiae, sunt longe perfectiores substantiis corporalibus: ergo cum corpus possit producere corpus, multo magis Intelligentia poterit producere Intelligentiam. Sed Intelligentia non potest produci nisi creatione, cum non ha beat materiam partem sui; ergo etc.