QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ad dubium quintum ait, ideo ens, esto sit univocum, negari posse, quod sit objectum Metaphysicae, quia ejus cognitio non intenditur principaliter, nec dicitur aequaliter de omnibus. Hic nota quod Doctor nihil asserit de univocatione entis. Ad dubium sextum disputat, quomodo esse et primitatem asse, demonstrat Metaphysicus de Deo ; et ostendit ejusdem scientiae esse, demonstrare passionem communem simplicem de subjecto, etalteram partem passionis disjunctae, cujusmodi est respectu entis, primum vel non primum. Certe, quae in hac quaestione tradit Doctor, videntur humanum ingenium superare ; et quamvis firmiter non resolvat cui sententiae inhaerendum sit, colligitur secundum ipsum, probabilem esse sententiam Averrois, quod Deus sit hujus scientiae objectum, pro qua, urgentissima adducit argumenta, eamque ultimo loco ponit. Tenet tamen q. 3. prolog. et clarius ibi in Report. ens esse ejus objectum, et his, quae in Theologia habet, magis standum est; quia tamen rem hanc ex professo in Theologia non tractat, sententiam hic positam juxta ipsius mentem licet tenere, et quia probabilissima est.
Item dubitatio quinta est: Si ens est unius rationis Deo et aliis, quare non potest poni ens primum subjectum, sub quo continentur omnia cognita, tam primum quam alia? Respondeo, dato quod sit univocum, adhuc principale subjectum est hic Deus, quia non traditur scientia propter cognitionem de ente in se habendam; tunc enim aequaliter intenderet cognitionem omnium sub ipso, quia propter cognitionem ejus totam, sicut in aliis scientiis, nunquam principale subjectum ponetur genus, quando de ipso et de aliis speciebus traditur scientia principaliter, propter cognitionem unius speciei, sed tantum tunc quando aeque primo de omnibus propter cognitionem de genere habendam, quantum ipsum est cognoscibile.
Item sexta dubitatio est, quoniam nihil de quidditate Dei particularius ipso ente a nobis hic concipitur, imo quaecumque particularisatio est per modum descriptionis, ut animal risibile, sic cum dicimus ens primum: igitur si Metaphysica sit de conceptu, quem de Deo apprehendimus, ut de primo ente, cujus conceptus est ut animal risibile, sequitur quod sit de ente per accidens. Item, demonstratio qua demonstratur primum de ente, naturaliter praesupponit conceptum primi entis, ita quod non sit simpliciter ratio in se falsa ; sed hoc necesse est praesupponere de subjecto, quia alias animal inanimatum posset poni subjectum, hoc enim non tantum praesupponitur ipsi esse existentiae, sed ipsi esse quidditativo. Unde quod dicitur quod per Metaphysicam ostenditur Deum esse, si intelligitur de actuali existentia, non est demonstratio, nec praemissa est necessaria: si autem intelligatur de csse quidditativo, verum est, et sic praemissa non est sumpta de existentia creaturae, sed de aliqua proprietate quidditative inhaerente, ex qua sequitur primum inesse enti, vel summum, vel perfectissimum, vel optimum, et ex hoc sequitur rationem illam cui imponitur hoc nomen Deus non esse rationem in se falsam, et ita alicujus quidditatis circumlocutivam, et ita Deum habere entitatem quidditative. Sed demonstratio concludens primum de ente, cum sit particularis, non potest esse per naturam entis: igitur demonstratio passionis transcendentis de ente, prior est ista, sicut universalis particulari, sicut medium medio, sicut omnis domonstratio de numero in communi, erit ante illam qua probatur numerus aliquis esse primus ; igitur Metaphysica transcendens est tota prior scientia divina, et ita essent quatuor scientiae speculativae, una transcendens, et aliae tres speciales.
Contra, ejusdem est demonstrare conclusionem universalem et particularem de eodem subjecto. Hoc conceditur, sed quod medium hujus demonstrationis, omnis passio disjuncta inest communi primo et omni, sed non praecise ut commune, sed ut in pluribus, sic ens primum vel secundum, quia entia sunt ordinata: igitur aliquod ens est primum. Sed si vis habere passionem disjunctam, da medium probandum omne ens esse primum vel secundum, negabitur. Si enim negetur ordo, per quid probabitur ordo, nisi per speciales quidditates? et ita non per ens: ordo enim praesupponit multitudinem, per quid probatur multitudo de entibus? Aliter vero datur medium sic, hoc non negatur : omne ens est primum, vel non primum, ultra hoc ens, ut lapis non est primum: ergo est non primum, sed omne non ens primum praesupponit ens primum, sed unde hoc? hoc enim ex primitate debet probari.
Dicetur quod primae propriae passiones entis, sunt indemonstrabiles, et propositiones immediatae. Sed quomodocumque sit de hoc, si de ente primo ostendatur aliqua passio specialis, puta unum, vel sapiens, si non ponitur transcendeus, videbitur exire Metaphysieam, quia praesupponit cognitionem quidditatum specialium, quarum haec sunt. Undeejusdem scientiae est demonstrare passionem communem et simplicem, convertibilem cum subjecto, et passionem disjunctam convertibilem cum subjecto, et alteram partem illius passionis disjunctae de subjecto, demonstratione particulari, ideo ipsius Metaphysici est demonstrare passiones entis, ut unum etc. de ente, si possunt demonstrari de eo, et primum vel secundum de. ente, et esse primum de ente. Demonstrare vero aliquid de Deo, ut Deus, et de aliis substantiis separatis considerare secundum se, ad aliam scientiam particularem pertinet, quantum est ex parte scibilium.
Contra, finis cognitionis Metaphysicae est cognitio entis in summo, et hoc est in primo ente: ergo ad Metaphysicum pertinet de primo ente considerare. Item, felici tas est in actu cognoscendi Metaphysicali et sapientiali, ex 10. Ethic, cap. 10. et est in cognitione primi entis: ergo, etc. Ideo vitandi quatuor esse scientias speculativas, et hanc ponendo de Deo, omnia naturaliter cognoscibilia de ipso sunt transcendentia ; tinis hujus est perfecta cognitio entis, quae est cognitio primi. Sed primo occurrens notissimum intellectui, est ens in communi, et ex ipso probatur primitas et alia, in quibus est consummatio. Notandum vero, pro demonstratione demonstrante passionem disjunctam de subjecto aliquo, quod si disiungantur correlativa aliqua, ut causa et causatum, priuset posterius, es praemissa quae dicit unum illorum inesse alicui, sequitur alterum illorum inesse alii, non de existentia, sed de esse quidditativo. Notandum etiam, quod Naturalis demonstrat aliquod movens esse primum, et ex illa ratione ostensa in severa, movens primum ostenditur immobile, incorruptibile etc. igitur Metaphysica et naturalis scientia sunt de eodem per accidens; sed de Deo est naturalis magis per accidens, quia summa descriptio,ad quam pervenit de ipso, quasi remotior est a quidditate Dei, quam summa Metaphysici. Sicut illa scientia est per accidens de homine, quae est de ipso, inquantum complexionatus ut medicina, respectu illius, quae esset de ipso inquantum homo, tamen conclusiones eaedem de eodem realiter, quod est primum ens, possunt probari per medium Metaphysicum et Physicum, sicut terra rotunda per medium naturale et Mathematicum ; et illa conclusio dicenda est Mctaphysicact naturalis, vel simpliciter talis, qualis est medium immediatius, sive magis per se, respectu ejus, sicut terra rotunda simpliciter est naturalis, quia medium propter quid simpliciter est naturale, medium autem Mathematicum non est simpliciter propter quid. Sed quis probabit quod idem est primum movens et primum ens? Metaphysicus in 4. Metaph. text. c. 5. et 12. si idem homo et homo albus.
ANNOTATIONES
Sequitur quaestio prima primi libri, in qua venatur subjectum Metaphysicae, cujus resolutio est fere problematica. Tres enim opiniones proponit probabiles : una est Avicennae. Alia Averrois, ut et ibi patet in littera. Tertia est modernior quam sequuntur plures Latinorum, et Albertistae, et Thomistae quod scilicet substantia est subjectum hic. Primam communiter sequuntur Scotistae, ut infra in sexto, quaest. 1. se determinat Doctor et quaest, finali expresse, licet salvari et glossari possent aliae duae. Secundam dupliciter sustentat, uno modo ad mentem Averrois. Alio modo specialiter imaginando, et subtiliter, licet in primam opinionem ultimo videtur incidere. Tenebis tamen primam opinionem, ut in Prolog. quaest. 3. se determinat, et praefert Avicennae opinionem contra Averroem expresse. Resolute tamen posset distingui de subjecto, ut praedicationis dicatur ens principaliter, vel continentiae virtualis seu attributionis generalis substantia, principalissimae vero considerationis, et ultimatae attributionis, dicens vel genus entium separatorum ; verius tamen dicitur Deus, quam genus tale, ut imponitur Avermi dixisse. Potest exemplum adduci de subjecto triplici Logicae. Primum est ens rationis. Secundum syllogismus. Tertium demonstratio, sive syllogismus demonstrativus. Multum tamen refert ad veritatem dictorum, resolutio difficultatis nodosae, de consideratione videlicet Metaphysici, an scilicet in universali, an certe in particulari speculatur, ut tangit notanter in littera Doctor. Multa hic tangat lector curiosus, qui ampla et copiosa et universalis disputatio ; si enim tantum in universali consideraret Metaphysicus ens, esset ponendum subjectum omni modo dicto, ut patet inducenti, secus si in particulari.
Tribus rationibus ante oppositum arguit contra duas primas opiniones in quarum secunda ponitur parvum Extra ibi : Tamen quia Commentator, usque ibi : Probatio tertiae partis, etc. littera tamen bona ad propositum.
Consequenter parum post principium solutionis quasi fortitudo opinionis Averrois ponitur in aliquibus originalibus quoddam parvum Extra ibi : Primo de Generatione, usque ibi: Praeterea confirmatur, etc.
Quod ibi tangit solvendo rationes principales, ut sunt contra Averroem de lib. Elenchor. et lib. 1. Constructionum Prisciani, vide c. 1. primi Elenchor. ubi ponit hoc pro conclusione scilicet quod syllogismus Elenchus est, et probat ratione quadruplici, et exemplo multiplici, in minori vero volumine Prisciani, lib. 1. in principo, habetur illud aliud ; et licet quidam conetur illud hic evadere ex Aegidio et aliis, videat tamen discretus moderator ubique replicas et evacuet.
Quod ibidem consequenter habet solvendo secundum principale, de distinctione proprietatum a subjectis in creaturis, aliter quam in divinis, et saepius in hac quaestione tangit, dubium videtur, quia videtur controversia in doctrina ejus. Nam communiter tenent Scotistae identitatem realem passionis et subjecti, hic videtur dicere oppositum, maxime in creaturis. Hoc idem habet in prolog. q. 3. solvendo argumenta principalia ; et sicut ibi salvatur controversia communiter, ita dicit hic evadi ; vel quod loquitur famose:
vel de proprietatibus, et non proprio 4. modi ; vel quod capit realiter, et essentialiter extensive, et similiter distinctionem rationis in divinis ; vel quod est sermo comparativus, eo quod dantur gradus in identitate reali, eo quod alia ex infinitate alterius ; vel utriusque extremi identifrcatur, alia ex convenientia in tertio, qualis communiter est in creaturis, 8. dist primi.
Consequenter ibi impugnando opinionem Averrois in aliquibus originalibus ponitur tota prima ratio, usque ibi : Item contra Commentator, esse extra vel additio, in aliquibus vero solum illa littera, sed ista ratio non movet, etc. usque ibi : Responsio quod una proprietas, etc.
Ibidem parum post in primo notabili, num. 13. assignatur unum parvum Extra, quod sic incipit : Contra hoc in hoc primo inferius dicitur, etc. usque ibi : Aliud est notandum, etc. et est bonum argumentum contra Philosophum de necessitate actionis divinae ad extra. Posset tamen solvi a defendentibus ipsum, maxime si: loquatur de necessitate immutabilitatis, non coactionis, vel recurrendo ad causas secundas; et vide solvendo primum dubium post quartam positionem, in hac quaest, ad tertium.
Infra ibi : Contra, si Deus nihil causat, etc. usque ibi : Ad auctoritatem primam C. hujus, etc. assignatur Extra ab aliquibus, et quod ibi sequitur in quadam responsione, de hoc alibi. Quaere infra, in hac quaest, et 2. et 5. hujus. et in Theorematibus, et de primo principio, et in 1. dist. 2. et 4. et alibi saepe de causis essentialiter ordinatis, et in eadem additione pondera ad quem loquitur, cum dicit, tenes et ponis, et applica resporrsiones ad sua loca ordinate, quae ibi confuse habentur.
Quod tangit inferius, num. 20. Ad aliam rationem, ad majorem etiam, ubi videtur velle, quod Deus non habet conditiones requisitas ad subjectum scientiae, videtur contradicere his quae habet in prolog. quaest, de subjecto Theologiae, die sicut ibi copiose habetur : quomodo Theologia est scientia, et quomodo non, et qualis scientia. Videtur etiam loqui hic de scientia viatoris naturaliter acquisita et speculativa, quaere infra in sexto libro.
Nota valde illud, quod habet in solvendo argumenta principalia sustinendo Avicennae n. 23. ibi : Ad aliam rationem, et ibi : Per hoc patet, ubi videtur velle quod ens praedicatur in quid de suis passionibus, et consimiliter forte posset dici de modis intrinsecis, et differentiis ultimis sumptis ut quid, licet non ut modus, quod videtur esse contra ipsum 3. quaest. 2. et 8. dist. quaest. 3. primi Sententiarum. Tamen sententia est ista et necessaria, quam exponit subtiliter, quaere infra q.l. 4. libri.
Ibidem parum post in solutione 3. principalis ibi : Vel aliter tenet, et usque ibi : Contra responsionem ad primum argumentum, etc. assignatur Extra ab aliquibus.
Consequenter ibidem infra : Sed contra praedicta instatur, vel secundum alios ibi : Tenendo quod Deus sit subjectum, etc. usque ad finem quaest, ponitur Extra in aliquibus originalibus, materia tamen singularis est, ideo totam lege. Argumenta facta contra opinionem Avicennae quam tenent communiter Scotistae faciliter solvuntur.
Infra assignando quartum modum dicendi in quaest, ibi : 77m sic pertractatis, etc. adverte bene ad totum digressum, et specialiter ibi, ubi dicit, n. 40. Talem Metaphysicam habet Deus, etc. cum tamen 3. q. prolog. habeat Deum nullam scientiam habere praeter Theologiam ; hoc tamen non obstat, quia Metaphysica talis,
est vera Theologia, licet non dicatur pro prie scientia, ut loquitur Philosophus i Posteriorum de scientia, ut inquit Doctor eo quod non per discursum, qui qualitei requiratur, vide ibidem. Videtur nihilomi nus expresse tenere in prologo, et maxime in Repnrtationibus, q. 3. quod Deus non est subjectum Metaphysicae, quae faciliter concordabis ex his quae notavi a principio, et discurrendo de Metaphysica scientia, et subjecto, et sic de aliis, ut altius lector notabit.
Adverte ad sex dubitationes quae sequuntur in fine solutionis, et ad solutiones earum, et ad quasdam replicas quas non solvit, quae tamen satis patent: et infert ex omnibus ultimate intentionem Doctoris et conclusionem quaestionis principalem.
In aliquibus originalibus habentur haec verba in margine in hac quaestione, scilicet : Nola de ordine generum novem accidentium inter se, specialiter relationis ad alia. Item, de medio demonstrationis potissimae. Item, de distinctione scientiae. Item juxta hoc quomodo Deus potest poni subjectum Theologiae, tam enim.ratio faciens fidem conclusionis ex praemissa credita, quam demonstratio, concludit aliquid de subjecto per medium aliud ab extremo. Item 5. quomodo est ordo principiorum immediatorum. Declarare terminos quaestionum, et insistere circa singula dicta Doctoris in littera, et dividere in particulas determinationes quaestionis, et dependentiam et ordinem quaestionis investigare, et caetera, quae incumbunt lectori, ad praesens non intendo, sed alias, si otium et legendi munus occurrant ; solum enim gratia necessariae correctionis, et elucidationis operis hic pauca notare curavi.
Omnes homines natura scire desiderant, signum autem est sensuum dilectio, praeter enim utilitatem propter seipsos diliguntur, et maxime aliorum, qui est per ipsos oculos. Non enim solum ut agamus, sed et nihil agere debentes, ipsum videre prae omnibus, ut dicam, aliis, eligimus. Causa autem est, quia hic maxime sensuum cognoscere nos facit, et multas rerum differentias demonstrat.