REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Deus produxit mundum sine principio durationis.
Alens. 2. part. quaest, ii. membro I. D. Thom. quaest. 40. art. I . Ilenric. quodlib. I . quaest. 7. et 8 D. Bonav. hic art. I . quaest. 4. Richard. art. 3. quaest, 4. Gabr. quaest. 3. Caprcol. quaest, I . Conimbr. cap, 8. Physicor. quaest. 6. et 7. Vusqupz I. part. dist. 177. cap. 3. Sot. 8. Physic. quaest. 7. Scotus hic quaest. 3 et 9. Metaph. quaest. 5. 2. Physic. quaest. 8. et 8. Physic. quaest. I.
Quod sic, ut habetur 8. Physicorum, text. 10.11. Non potest motus esse novus, nisi primum movens, vel primum mobile aliter se habeat. Et sicut est de motu, sic est de toto mundo.
Item, quod semper est in sui principio, et in sui fine, semper fuit, et semper erit ; hujusmodi est mundus.
Item, quod habet virtutem ut semper sit, non potest incipere, sed est sempiternum, quia virtus non excedit substantiam ; sed quodlibet sempiternum habet virtutem, ut semper sit.
Item, materia est ingenita et incorruptibilis, primo Physicorum, et 2. de Caelo, text. 82.
Item, generatio unius est corruptio alterius, ut habetur 1. de Gener. text. 17. et20. et 2. Metaph. 7. igitur, etc.
Oppositum : In principio creavit Deus caelum et terram. Et exponitur in principio temporis secundum Glossam Augustini super Genes.et 2. de Civitate, et de Trinitate in fine.
Item, Augustinus ad Felicianum de Trinitate : Creatura est, quae ex eo quod non est, producitur in esse.
Item, in annihilatione manet non esse post esse duratione ;igitur in creatione praecessit non esse ad esse, dicitur quod non oportet, quia creatio potest esse ab aeterno.
Contra, quando productiones, sive actiones sunt oppositae, terminus ad quem unius est terminus a quo alterius. Sed terminus ad quem annihilationis non est solum non esse quantum est de se, sed est reale non esse excludens esse ; igitur si tale esse sequitur annihilationem, tale non esse praecedit creationem, et non solum non esse creaturae quantum est de se, quia illud solum est non esse secundum quid.