Augustinus in ioannem. De quo lumine ioannes testimonium perhibeat, ostendit dicens erat lux vera. Chrysostomus in ioannem. Vel aliter.
Quia superius de ioanne dixerat, quod venit et missus est ut testetur de luce, ne quis hoc audiens propter testantis recentem praesentiam, de eo cui testimonium perhibetur, talem quamdam suspicionem accipiat, reduxit mentem, et ad eam quae supra omne principium est, transmisit existentiam, dicens erat lux vera. Augustinus.
Quare additum est vera? quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat; nam et oculi nostri dicuntur lumina, et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina illa sine causa patent; unde subdit quae illuminat omnem hominem. Si omnem hominem, ergo et ipsum ioannem. Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Quomodo enim plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol quem oculis videre non possumus; quia etiam qui saucios habet oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum, aut aliquid huiusmodi; sic omnes ad quos venerat christus, minus erant idonei eum videre. Radiavit ioannem, et per illum confitentem se illuminatum cognitus est ille qui illuminat. Dicit autem venientem in hunc mundum, nam si illinc non recederet, non esset illuminandus; sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit ubi homo poterat esse illuminatus. Theophylactus.
Erubescat Manichaeus, qui conditoris maligni et tenebrosi nos asserit creaturas: non enim illuminaremur, si veri luminis creaturae non essemus. Chrysostomus in ioannem. Ubi sunt etiam qui non dicunt eum verum deum? hic enim lux vera dicitur. Sed si illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, qualiter tot sine lumine permanserunt? non enim omnes cognoverunt christi culturam. Illuminat igitur omnem hominem quantum ad eum pertinet; si autem quidam mentis oculos claudentes noluerunt recipere lucis huius radios, non a lucis natura obtenebratio est eis, sed a malitia eorum, qui voluntarie privant seipsos gratiae dono: nam gratia quidem ad omnes effusa est; qui vero nolunt dono hoc frui, sibi ipsis hanc imputent caecitatem.
Augustinus Enchir.. Vel quod dicitur illuminat omnem hominem, sic intelligimus: non quia nullus est hominum qui non illuminetur; sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Beda. Sive naturali ingenio, sive sapientia divina: sicut enim nemo a seipso esse, sic etiam nemo a seipso sapiens esse potest. Origenes.
Vel aliter. Non de his qui de occultis seminum causis in species corporales procedunt, debemus intelligere quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sed de his qui spiritualiter per regenerationem gratiae, quae datur in baptismate, in mundum veniunt invisibilem. Eos itaque vera lux illuminat qui in mundum virtutum veniunt, non eos qui in mundum vitiorum ruunt. Theophylactus. Vel aliter. Intellectus nobis traditus, ac nos dirigens, qui et naturalis ratio nominatur, dicitur lux tradita nobis a deo. Sed quidam male ratione utentes, seipsos obscuraverunt.