Beda. Primo debuit lingua serpentina, ne ultra virus spargeret, concludi; deinde femina, quae primo seducta est, a carnalis concupiscentiae febre sanari; unde dicitur et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum simonis et Andreae cum Iacobo et ioanne. Theophylactus. Recessit enim, ut consuetudo erat in sabbato, circa vesperam ad edendum in discipulorum domum. Quae autem ministrare debebat, febribus tenebatur; unde sequitur recumbebat autem socrus simonis febricitans. Chrysostomus.
Discipuli autem tamquam exinde utilitatem aliquam recepturi non expectantes vespere, socrum Petri sanari precabantur; unde sequitur qui statim dicunt ei de illa. Beda. In evangelio autem Lucae scriptum est quod rogaverunt illum pro ea. Modo enim salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se, contra vitiorum quoque passiones, et precibus semper annuere fidelium, et ea nonnumquam quae ipsi minime intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus, etiam non intellecta, dimittere, iuxta id quod Psalmista postulat: delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, domine. Unde et hic rogatus sanat; sequitur enim et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius. Theophylactus.
Per hoc significatur, quod si aliquis infirmatur, a deo curabitur, si sanctis ministraverit ob christi amorem. Beda super Lucam. Quod autem sabbatis maxime medicinae, doctrinaeque suae dona frequentat, docet se non sub lege, esse sed supra legem, nec Iudaicum eligere sabbatum; dilectamque domino esse requiem, si saluti studentes animarum ab opere servili, idest a cunctis contineamus illicitis.
Sequitur et continuo dimisit eam febris; et ministrabat eis. Sanitas quae domini confertur imperio, simul tota redit, tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adiuvant, ministrare sufficiat. Si autem virum a Daemonio liberatum, moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; convenienter femina a febribus ad imperium domini curata carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore, per continentiae praecepta frenatam.
Hieronymus. Febris enim intemperantiam significat, de qua nos filii synagogae per manum disciplinae, desiderii elevatione sanamur, et huius qui sanat nos ministramus voluntati. Theophylactus.
Febricitat autem qui irascitur, ut ex ira manus effrenatus extendat; sed si ratio retineat manum eius, surgit, et sic ratio ministrat.