Quod impossibile est deum esse genus alicuius.
Ulterius autem ostendendum est, quod neque possibile est deum esse genus.
Ex genere enim habetur quid est res, non autem rem esse: nam per differentias specificas constituitur res in proprio esse; sed hoc quod deus est, est ipsum esse. Impossibile est ergo quod sit genus.
Item. Omne genus differentiis aliquibus dividitur. Ipsius autem esse non est accipere aliquas differentias: differentiae enim non participant genus nisi per accidens, inquantum species constitutae per differentias genus participant. Non potest autem esse aliqua differentia quae non participet esse, quia non ens nullius est differentia. Impossibile est igitur quod deus sit genus de multis speciebus praedicatum.