DE REGIMINE PRINCIPUM

 Prologus

 LB1

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 LB2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

Capitulus 12

Quod bona etiam mundialia, ut sunt divitiae, potestas, honor et fama, magis proveniunt regibus quam tyrannis, et de malis in quae incurrunt tyranni etiam in hac vita.

Ex his ergo manifestum est quod stabilitas potestatis, divitiae, honor et fama magis regibus quam tyrannis ad votum proveniunt, propter quae tamen indebite adipiscenda declinat in tyrannidem princeps.

Nullus enim a iustitia declinat nisi cupiditate alicuius commodi tractus.

Privatur insuper tyrannus excellentissima beatitudine, quae regibus debetur pro praemio, et, quod est gravius, maximum tormentum sibi acquirit in poenis. Si enim qui unum hominem spoliat, vel in servitutem redigit, vel occidit, maximam poenam meretur, quantum quidem ad iudicium hominum mortem, quantum vero ad iudicium dei damnationem aeternam; quanto magis putandum est tyrannum deteriora mereri supplicia, qui undique ab omnibus rapit, contra omnium libertatem laborat, pro libito voluntatis suae quoscumque interficit? tales insuper raro poenitent, vento inflati superbiae, merito peccatorum a deo deserti et adulationibus hominum delibuti, et rarius digne satisfacere possunt. Quando enim restituent omnia quae praeter iustitiae debitum abstulerunt? ad quae tamen restituenda nullus dubitat eos teneri. Quando recompensabunt eis quos oppresserunt et iniuste qualitercumque laeserunt? adiicitur autem ad eorum impoenitentiam quod omnia sibi licita existimant quae impune sine resistentia facere potuerunt: unde non solum emendare non satagunt quae male fecerunt, sed sua consuetudine pro auctoritate utentes, peccandi audaciam transmittunt ad posteros, et sic non solum suorum facinorum apud deum rei tenentur, sed etiam eorum quibus apud deum peccandi occasionem reliquerunt.

Aggravatur etiam eorum peccatum ex dignitate suscepti officii. Sicut enim terrenus rex gravius punit suos ministros, si invenit eos sibi contrarios; ita deus magis puniet eos, quos sui regiminis executores et ministros facit, si nequiter agant, dei iudicium in amaritudinem convertentes.

Unde et in libro sapientiae ad reges iniquos dicitur: quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitiae (nostrae), neque secundum voluntatem dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Et Nabuchodonosor per Isaiam dicitur: ad infernum detraheris in profundum laci. Qui te viderint, ad te inclinabuntur teque prospicient, quasi profundius in poenis submersum.

Si igitur regibus abundant temporalia bona et proveniunt, et excellens beatitudinis gradus praeparatur a deo, tyranni autem a temporalibus bonis quae cupiunt plerumque frustrantur, multis insuper periculis subiacentes, et, quod est amplius, bonis aeternis privantur ad poenas gravissimas reservati, vehementer studendum est his, qui regendi officium suscipiunt, ut reges se subditis praebeant, non tyrannos.

De rege autem quid sit, et quod expediat multitudini regem habere; adhuc autem quod praesidi expediat se regem multitudini exhibere subiectae, non tyrannum, tanta a nobis dicta sint.