Postquam philosophus ostendit quod in quolibet fieri naturali tria inveniuntur, hic ex praemissis intendit ostendere quot sunt principia naturae.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo recapitulando ostendit quae dicta sunt, et quae restant dicenda, ibi: primum quidem igitur dictum etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit tria naturae principia; secundo notificat ea, ibi: subiecta autem natura etc..
Circa primum tria facit: primo ostendit veritatem de principiis naturae; secundo ex veritate ostensa solvit praemissas de principiis dubitationes, ibi: unde est quod sicut duo etc.; tertio, quia ab antiquis dictum est quod principia sunt contraria, ostendit utrum semper requirantur contraria vel non, ibi: quot quidem igitur etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit duo esse principia naturae per se; secundo ostendit tertium esse principium naturae per accidens, ibi: est autem subiectum etc..
Circa primum utitur tali ratione.
Illa dicuntur esse principia et causae rerum naturalium, ex quibus sunt et fiunt per se, et non secundum accidens; sed omne quod fit, est et fit ex subiecto et forma; ergo subiectum et forma sunt per se causae et principia omnis eius quod fit secundum naturam.
Quod autem id quod fit secundum naturam, fit ex subiecto et forma, probat hoc modo.
Ea in quae resolvitur definitio alicuius rei, sunt componentia rem illam; quia unumquodque resolvitur in ea ex quibus componitur.
Sed ratio eius quod fit secundum naturam, resolvitur in subiectum et formam: nam ratio hominis musici resolvitur in rationem hominis et in rationem musici; si quis enim velit definire hominem musicum, oportet quod assignet definitionem hominis et musici. Ergo id quod fit secundum naturam, est et fit ex subiecto et forma.
Et notandum est quod hic intendit inquirere principia non solum fiendi, sed etiam essendi: unde signanter dicit ex quibus primis sunt et fiunt. Et dicit ex quibus primis, idest per se et non secundum accidens. Per se ergo principia omnis quod fit secundum naturam, sunt subiectum et forma.
Deinde cum dicit: est autem subiectum etc., addit tertium principium per accidens.
Et dicit quod licet subiectum sit unum numero, tamen specie et ratione est duo, ut supra dictum est; quia homo et aurum et omnis materia numerum quendam habet. Est enim ibi considerare ipsum subiectum, quod est aliquid positive, ex quo fit aliquid per se et non per accidens, ut hoc quod est homo et aurum; et est ibi considerare id quod accidit ei, scilicet contrarietatem et privationem, ut immusicum et infiguratum. Tertium autem est species vel forma, sicut ordinatio est forma domus, vel musica hominis musici, vel aliquod aliorum quae hoc modo praedicantur.
Sic igitur forma et subiectum sunt principia per se eius quod fit secundum naturam; sed privatio vel contrarium est principium per accidens, inquantum accidit subiecto; sicut dicimus quod aedificator est causa activa domus per se, sed musicum est causa activa domus per accidens, inquantum accidit aedificatori esse musicum. Et sic homo est causa per se, ut subiectum, hominis musici; sed non musicum est causa et principium eius per accidens.
Posset autem aliquis obiicere quod privatio non accidit subiecto quando est sub forma; et sic privatio non est principium essendi per accidens.
Et ideo dicendum quod materia nunquam est sine privatione: quia quando habet unam formam, est cum privatione alterius formae.
Et ideo dum est in fieri aliquid quod fit (ut homo musicus), in subiecto quando nondum habet formam, est privatio ipsius musicae; et ideo principium per accidens hominis musici in fieri est non musicum; hoc enim accidit homini dum fit musicus. Sed quando iam advenit ei haec forma, adiungitur ei privatio alterius formae; et sic privatio formae oppositae est principium per accidens in essendo.
Patet ergo secundum intentionem Aristotelis quod privatio, quae ponitur principium naturae per accidens, non est aliqua aptitudo ad formam, vel inchoatio formae, vel aliquod principium imperfectum activum, ut quidam dicunt, sed ipsa carentia formae vel contrarium formae, quod subiecto accidit.
Deinde cum dicit: unde est etc., solvit secundum determinatam veritatem dubitationes omnes praecedentes.
Et concludit ex praedictis quod quodammodo dicendum est esse duo principia, scilicet per se; et quodammodo tria, si coassumatur principium per accidens cum principiis per se.
Et quodammodo sunt principia contraria, ut si aliquis accipiat musicum et non musicum, calidum et frigidum, consonans et inconsonans; et quodammodo principia non sunt contraria, scilicet si accipiantur sine subiecto; quia contraria non possunt pati ad invicem, nisi hoc solvatur per hoc, quod contrariis supponitur aliquod subiectum, ratione cuius ad invicem patiuntur.
Et sic concludit quod principia non sunt plura contrariorum, idest contrariis, hoc est quam contraria; sed sunt duo tantum per se.
Sed nec totaliter duo, quia unum eorum secundum esse est alterum: subiectum enim secundum rationem est duo, sicut dictum est, et sic sunt tria principia: quia homo et non musicus, et aes et infiguratum differunt secundum rationem.
Sic igitur patet quod priores sermones disputati ad utramque partem, fuerunt secundum aliquid veri, sed non totaliter.
Deinde cum dicit: quot quidem igitur etc., ostendit quomodo sunt duo contraria necessaria et quomodo non.
Et dicit manifestum esse ex dictis quot sunt principia circa generationem naturalium, et quomodo sint tot. Ostensum est enim quod oportet duo esse contraria, quorum unum est principium per se et alterum per accidens; et quod aliquid subiiciatur contrariis, quod est etiam principium per se. Sed aliquo modo alterum contrariorum non est necessarium ad generationem: sufficit enim alterum contrariorum quandoque facere mutationem absentia sua et praesentia.
Ad cuius evidentiam sciendum est quod, sicut in quinto huius dicetur, tres sunt species mutationis, scilicet generatio et corruptio et motus. Quorum haec est differentia, quia motus est de uno affirmato in aliud affirmatum, sicut de albo in nigrum; generatio autem est de negato in affirmatum, sicut de non albo in album, vel de non homine in hominem; corruptio autem est de affirmato in negatum, sicut de albo in non album, vel de homine in non hominem. Sic igitur patet quod in motu requiruntur duo contraria et unum subiectum. Sed in generatione et corruptione requiritur praesentia unius contrarii et absentia eius, quae est privatio.
Generatio autem et corruptio salvantur in motu: nam quod movetur de albo in nigrum, corrumpitur album et fit nigrum. Sic igitur in omni mutatione naturali requiritur subiectum et forma et privatio. Non autem ratio motus salvatur in omni generatione et corruptione, sicut patet in generatione et corruptione substantiarum. Unde subiectum et forma et privatio salvantur in omni mutatione; non autem subiectum et duo contraria.
Haec etiam oppositio invenitur in substantiis, quae est primum genus, non autem oppositio contrarietatis: nam formae substantiales non sunt contrariae, licet differentiae in genere substantiae contrariae sint, secundum quod una accipitur cum privatione alterius, sicut patet de animato et inanimato.
Deinde cum dicit: subiecta autem natura etc., manifestat praemissa principia.
Et dicit quod natura quae primo subiicitur mutationi, idest materia prima, non potest sciri per seipsam, cum omne quod cognoscitur, cognoscatur per suam formam; materia autem prima consideratur subiecta omni formae.
Sed scitur secundum analogiam, idest secundum proportionem. Sic enim cognoscimus quod lignum est aliquid praeter formam scamni et lecti, quia quandoque est sub una forma, quandoque sub alia. Cum igitur videamus hoc quod est aer quandoque fieri aquam, oportet dicere quod aliquid existens sub forma aeris, quandoque sit sub forma aquae: et sic illud est aliquid praeter formam aquae et praeter formam aeris, sicut lignum est aliquid praeter formam scamni et praeter formam lecti. Quod igitur sic se habet ad ipsas substantias naturales, sicut se habet aes ad statuam et lignum ad lectum, et quodlibet materiale et informe ad formam, hoc dicimus esse materiam primam.
Hoc igitur est unum principium naturae: quod non sic unum est sicut hoc aliquid, hoc est sicut aliquod individuum demonstratum, ita quod habeat formam et unitatem in actu; sed dicitur ens et unum inquantum est in potentia ad formam. Aliud autem principium est ratio vel forma: tertium autem est privatio, quae contrariatur formae. Et quomodo ista principia sint duo et quomodo tria, dictum est prius.
Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., resumit quae dicta sunt, et ostendit quae restant dicenda.
Dicit ergo quod prius dictum est quod contraria sunt principia, et postea quod eis aliquid subiicitur; et sic sunt tria principia. Et ex his quae nunc dicta sunt, manifestum est quae differentia sit inter contraria: quia unum est principium per se, et aliud per accidens.
Et iterum dictum est quomodo principia se habeant ad invicem: quia subiectum et contrarium sunt unum numero et duo ratione.
Et iterum dictum est quid est subiectum, secundum quod manifestari potuit. Sed nondum dictum est quid sit magis substantia, utrum forma vel materia: hoc enim dicetur in principio secundi. Sed dictum est quod principia sunt tria, et quomodo, et quis est modus ipsorum. Et ultimo concludit principale intentum, scilicet quod manifestum est quot sunt principia et quae sint.