Hic ponit spoliationem bonorum quantum ad ea quae ipsimet distrahebant: et primo ponit distrahendi necessitatem, scilicet ex defectu necessariorum: quaerens panem. Psal. 101: percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Secundo ponit ipsam distractionem: dederunt pretiosa ad refocillandam, non ad satiandam, animam, vilem vitam. Sic legitur de Aegyptiis. Genes. 48. Tertio provocat deum ad pietatem: vide, domine. Jer. 2: quam vilis facta es nimis iterans vias tuas.
Et hoc ultimum ponitur ex persona ipsius civitatis vel plebis, quae quasi propheta proponente miseriam suam, audiens sustinere amplius non possit in verba lamentationis singultans prorumpit.