QUODLIBETA 6

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

Articulus 3

Utrum episcopus teneatur dare beneficium meliori.

Ad tertium sic proceditur: videtur quod episcopus peccet dans beneficium bono, si praetermittat meliorem.

Argumentum

Quia qui facit contra conscientiam, aedificat ad Gehennam. Sed iste episcopus praetermittens meliorem, videtur facere contra conscientiam.

Ergo peccat mortaliter, aedificans ad Gehennam.

Sed Contra

Sed contra, est quod etiam secundum iura sufficit dare bono, si sit idoneus ad serviendum in ecclesia.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliquis potest dici melior dupliciter: uno modo simpliciter, quia est sanctior, plus habens de caritate; alio modo dicitur aliquis melior quoad aliquid.

Contingit autem quandoque aliquem esse meliorem simpliciter, qui tamen non est melior quantum ad hoc quod beneficium percipiat: quia alius forte potest ecclesiam magis iuvare vel per consilium sapientiae, vel per auxilium potentiae, vel quia servivit in ecclesia.

Non ergo episcopus tenetur semper dare meliori simpliciter, sed tenetur dare meliori quoad hoc: non enim potest esse quod unum praeferat alteri nisi propter aliquam causam: quae si quidem pertineat ad honorem dei et utilitatem ecclesiae, iam quantum ad hoc iste est melior; si autem illa causa ad hoc non pertineat, erit acceptio personarum, quae tanto est gravior, quanto in rebus divinis committitur.

Unde super illud Iacob. II: tu sede hic bene, etc., dicit Glossa Augustini: si hanc distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus, non est putandum leve esse peccatum in acceptione personarum habere fidem domini gloriae. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris ecclesiae, contempto paupere sanctiore et instructiore?

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.