Duodecimus articulus est, quod post opera sex dierum nullum corpus deus moverit immediate.
Hoc verum est quantum ad illas corporis motiones quae per creaturam fieri possunt. Sunt enim aliquae corporis motiones quae nullo modo per creaturam fieri possunt, sicut quod corpora mortua reviviscant, quod caeci illuminentur et similia; et tales corporum transmutationes deus immediate operatur quantum ad principalem effectum licet quantum ad aliquos effectus conjunctos non ministerium Angelorum.