SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 11

Dubitabit autem (utique) aliquis etc..

Soluta praecedenti dubitatione, hic movet quamdam aliam dubitationem, quae ex praemissa solutione oritur. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem.

Secundo solvit eam, ibi, aut differt ab his etc.. Tertio inducit quoddam corollarium ex solutione posita, ibi, manifestum igitur, etc..

Est ergo dubitatio de hoc, quod supra dictum est. Si enim verum est, quod oportet servum habere quamdam virtutem, ne propter intemperantiam aut timorem deficiat ab operibus; pari ratione videbitur, quod artifices, ad hoc quod sint boni artifices, oporteat habere aliquam virtutem; cum multoties contingat, quod propter intemperantiam, vel alia vitia, defectum faciant in suis operibus, utputa negligenter evagantes dum aliis intendunt.

Deinde cum dicit aut differt ab his plurimum etc., solvit propositam dubitationem: et dicit, quod multa differentia est inter servum et artificem: et hoc probat per duas rationes.

Quarum prima est, quia servus in aliquo est particeps vitae, idest conversationis humanae inquantum est servus. Dictum est enim supra, quod servus est instrumentum in his, quae pertinent ad actionem, idest ad conversationem hominum. Et ideo cum virtutes morales perficiant hominem in conversatione humana, oportet quod servus, ad hoc quod sit bonus, participet aliquid de virtute morali.

Sed artifex remotius se habet a conversatione humana: non enim operatio artificis, inquantum huiusmodi, est circa agibilia conversationis humanae, sed circa aliqua artificiata, quae dicuntur factibilia: unde aliquis dicitur bonus artifex, utputa bonus faber, ex hoc, quod sciat, et potest facere bonos cultellos, etiam si male utatur, vel negligenter sua arte: sed tamen intantum immittit de virtute in sua operatione inquantum exhibet de servitute ad conversationem humanam. Sicut videmus, quod aliqui artifices, ut banausi, idest mercenarii, utputa coqui, habent quandam determinatam servitutem, dum deputantur ad quaedam specialia ministeria, et serviunt: et secundum hoc indigent virtute morali, ad hoc quod sint boni in ministerio.

Secundam rationem ponit ibi, et servus quidem etc..

Quia servus est de his quae sunt a natura: probatum est enim supra, quod aliqui sunt naturaliter servi: sed nullus est coriarius vel ullius artis artifex a natura; sed omnes artes sunt adinventae per rationem. Virtus autem ad ea se habet, quae sunt nobis a natura. Habemus enim naturalem quamdam inclinationem ad virtutem, ut dictum est in secundo ethicorum; unde patet, quod ad hoc quod aliquis sit bonus servus, indiget virtute morali; non autem ad hoc, quod sit bonus artifex.

Deinde cum dicit manifestum igitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Dictum est enim, quare servus indiget virtute: oportet autem, quod homo, qui habet inclinationem ad virtutem, consequatur virtutem per studium alicuius gubernantis; sicut cives debent fieri virtuosi per legislatorem, ut dicitur in secundo ethicorum. Unde manifestum est, quod huius virtutis, quam servus debet habere ad hoc quod sit bonus, dominus eius debet ei esse causa, instruendo eum qualiter agere debeat, et puniendo si male facit, et remunerando si bene: sed non est dicendum quod ad dominum pertineat quod habeat despoticam, id est dominalem quamdam scientiam quae doceat opera servilia ipsum servum, puta quod doceat ipsum coquinare, vel aliqua huiusmodi facere; sed debet eum docere, quomodo sit temperatus, et humilis, et patiens, et alia huiusmodi.

Unde non dicunt bene, qui dicunt quod non est ratione utendum ad servos, sed solo praecepto.

Magis enim debemus servos monere ad virtutem, quam filios pueros; quia nondum sunt ita capaces monitionis. Et de his quidem sic determinatum sit.

Deinde cum dicit de mulieris autem et viri etc., excusat se a diligentiori determinatione de duabus coniugationibus.

Et circa hoc tria facit. Primo exponit excusationem.

Secundo assignat rationem dictorum, ibi, quoniam enim domus quidem, etc.. Tertio continuat praedicta dicendis, ibi, quare, quoniam de his etc..

Dicit ergo primo, quod in his quae dicenda sunt de politiis, id est de civitatibus, necessarium est tractare de virtute mulieris et viri, et patris et filiorum, et de omelia, id est collocutione vel conversatione eorum adinvicem, quid in hoc fit bene et quid non bene, et quomodo illud quod est bonum, sit procurandum, et illud quod sit malum, sit vitandum: et ita ad praesens antequam de politiis dicamus, determinari hic non possunt.

Deinde cum dicit quoniam enim domus (quidem) omnis etc., assignat duas rationes, quare praedicta oporteat determinari circa politias: quarum prima est, quia dispositionem partis oportet considerare in comparatione ad totum, sicut dispositionem fundamenti in comparatione ad domum; sed domus est pars civitatis, ad quam primo pertinent istae duae coniugationes patris et filii, viri et uxoris: unde secundum comparationem ad politiam oportet considerare qualiter sint erudiendi pueri et uxores.

Secundam rationem ponit ibi, si quidem aliquid differt etc.. Ea enim quorum dispositio facit differentiam circa bonitatem civitatis, sunt consideranda in politiis.

Sed huiusmodi sunt instructiones puerorum et mulierum, quomodo utrique sint boni, quia mulieres sunt media pars hominum liberorum qui sunt in civitate; ex pueris autem crescunt viri, quos oportet esse dispensatores civitatis: ergo in politiis determinandum est de instructione filiorum et uxorum.

Deinde cum dicit quare, quoniam etc., continuat dicta dicendis: et dicit quod quia determinatum est de praemissis, de reliquis autem dicendum est in aliis, idest sequentibus, quae ad politias pertinent, debemus ad praesens dimittere istos sermones pertinentes ad dispensationem domus, tamquam iam consummationem habentes; et faciemus aliud principium, considerando ea quae dicta sunt ab aliis de optima politia.

Et sic terminatur primus liber.