Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter XXXII.
This letter from Paulinus to Romanianus and Licentius expresses the satisfaction with which he heard of the promotion of Augustin to the episcopate, and conveys both in prose and in verse excellent counsels to Licentius: it is one which in this selection may without loss be omitted.
EPISTOLA XXXII . Paulinus Romaniano, gratulans Ecclesiae Hipponensi quod Augustinum meruit episcopi collegam. Licentium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur et prosa et carmine, ut contempto aulae fastu se dedicet Christo.
Domino merito, praedicabili et honorando fratri ROMANIANO, PAULINUS et THERASIA.
1. Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris, qaorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et charissimorum virorum, inde 0126epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, jam omnium pariter episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria charitatem Christo donante partam, ut quidquid illic divina Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis (Psal. LXVII, 36), vel primi, vel cum primis sciamus.
2. Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad majorem Dominic. muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae episcopo , coepiscopus Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc potuit antequam fieret? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud Deum autem omnia possibilia (Luc. XVIII, 27). Exsultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et visitavit in bono plebem suam: qui erexit cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat.
3. Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus! Tunc vere sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibidignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritualia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus (mihi crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quani pro salute superari. Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur, debuccellato christianae expeditionis, in cujus procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus. Non enim potuimus a benedictione secernere, quem 0127cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est. Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio. Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus. Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater, merito honorandissime et desiderantissime.
4. Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini, et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas jure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a parvulis primo lacte sapientiae secularis imbutum, nunc etiam spiritualibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritualibus adhuc cunabulis vagientem, videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam accipies gratiarum tuo vertici (Prov. IV, 9). Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus. Vere enim pontifex et vere consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut illustri Apostolo Timotheus adolescens, adhaereas, indivulso per itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.
5. Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, jam a pueris ad studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque majora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita charitate compararerin sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato numerarer affectu. Nam effectusin tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi : a quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem, modulamine carminis evocarem. Quaeso te 0128ut aure audias, neque causam salutis tuae in verbis meis spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est supra omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni.
CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM.
Quare age, rumpe moras, et vincla tenacia secli: Nec metuas placidi mite jugum Domini. Pulchra quidem, sed mira vagis praesentia rerum Mentibus, at sapiens non stupet ista animus. Nunc te sollicitat variis malesuada figuris, Heu! validos etiam vertere Roma potens; Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus Occurset, cunctas Urbis ad illecebras. Illum tanta inter fragilis discrimina vitae Aspiciens, et habens pectore, tutus eris. Hoc tamen et repetens iterumque iterumque monebo, Ut fugias durae lubrica militiae. Blandum nomen honos, mala servitus, exitus aeger Quem nunc velle juvat, mox voluisse piget. Scandere celsa juvat, tremor est descendere celsis: Si titubes, summa pejus ab arce cades. Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris Ambitus, et vitreo fert cava fama sinu. Ast ubi te magno damno succinxerit empto Baltheus, et sterilis fregerit inde labor, Serus et incassum spes accusabis inanes, Et modo quae nectis, rumpere vincla voles: Tunc reminisceris frustra patris Augustini Contempsisse dolens veridicos monitus. Quare si sapiens, et si pius es puer, audi, Et cape verba patrum, consiliumque senum. Quid retrahis fera colla jugo? mea sarcina lenis, Suave jugum Christi est, vox pia, crede Deo: Et caput adde jugis, da mollibus ora capistris, Demissosque levi subde humeros oneri. Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant Vincula, nulla thori cura, nec altus honor. Haec bona libertas, Christo servire, et in ipso Omnibus esse supra: non dominis hominum, Non vitiis servit, non regibus ille superbis, Tantum qui Christo se dederit Domino. Nec tibi nobilitas videatur libera, quam nunc Sublimem attonita conspicis Urbe vehi. Quam cernis tanta sibi libertate videri, Ut dedignetur flectere colla Deo. Multis ille miser mortalibus, et quoque servis Servit, et ancillas ut dominentur, emit. Norunt eunuchos et magna palatia passi, Et quisquis Romam, sponte miser, patitur: Quanto sudoris pretio, damnoque decoris Constet ibi chlamydis, hic honor officii. Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse Emerit, ut nulli serviat, assequitur. Cum bene se tota dominum jactaverit Urbe, Servit daemoniis, si simulacra colit. Proh dolor! hos propter remoraris in Urbe, Licenti Et regnum Christi spernis, ut his placeas: Hos vocitas dominos, curva et cervice salutas, Quos ligni servos conspicis et lapidis! Nomine divino argentum venerantur et aurum, Relligio est quod amat morbus avaritiae. Imprecor hos ut amet, qui non amat Augustinum, Non colat et Christum, cui placet hos colere. Inde ait ipse Deus, dominis non posse duobus Serviri; quoniam mens placet una Deo: Una fides, Deus unus, et unicus e Patre Christus, Haud duplex uni servitus est domino. Quanta etenim coelo ac terris distantia, tanta est Caesaris et Christi rebus et imperiis. Tollere humo, sed nunc dum spiritus hos regit artus, Mente polum penetra, nil mora carnis obest. Corporeis jam nunc morere actibus, et bona vitae Coelestis liquido praemeditare animo. Spiritus es, quanquam tenearis corpore, si nunc Mente pia victor carnis opus perimas. Haec tibi, chare puer, fido compulsus amore Scripsi; si recipis, suscipiere Deo. Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum, Sume duos una cum pietate patres. Spernimur? abstraheris majore dolore duobus: 0129 Audimur? pignus dulce duobus eris. In te laeta patrum sudavit cura duorum, Et tibi magnus honos laetificasse duos. Sed me Augustino, cum copulo, non meritorum Jacto parem, solo comparo amore tui. Nam quid ego effundam, rorans tibi paupere rivo? Me praeter, gemino flumine prolueris; Frater Alypius est, Augustinusque magister, Sanguinis hic consors, hic sator ingenii. Tanto fratre vales et praeceptore, Licenti, Et dubitas pennis talibus astra sequi? Quidquid agas (nam te nec speret mundus amicum), Non daberis terrae, debita Christo anima. Tu thalamos licet, et celsos mediteris honores, Nunc olim Domino restituere tuo. Credo unum vincent justi duo peccatorem, Et tua fraternae vota preces abigent. Ergo redi, qua voce parens, qua sanguine frater, Ambo sacerdotes te remeare jubent. Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petescis ; Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt. Haec repete, his inhia, externis ne contere tempus, Si tua nolueris, quisquam aliena dabit? Non eris ipse tuus, missusque per extera longe Sensibus heu proprii pectoris exsul ages. Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem, Dum tibi quae mihimet, vel volo, vel metuo. Haec tibi, si recipis, feret olim pagina vitam: Si renuis, eadem haec pagina testis erit. Incolumem mihi te, fili charissime, Christus Annuat, et servum det sibi perpetuo. Vive, precor, sed vive Deo: nam vivere mundo Mortis opus; viva est vivere vita Deo .