In diebus Assueri .
Hic commendatur beatissima Domina a suprema potentia, quam post Deum habet super omnes creaturas. Esther, II, 7, Esther erat pulchra nimis, et decora facie. G lossa : " circumdata varietate virtutum. "Et infra, VV. 15 et seq. : Erat (Esther) formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Omnibus enim placet, Deo, Angelis, justis, peccatoribus. Et adamavit eam rex Assuerus, id est, Christus, plus quam omnes mulieres,... et posuit diadema regni in capite ejus. G lossa : " Consortem eam regni fecit. " Ecce potentia. Fecitque eam regnare potenter, aeternaliter : potenter regnat, quia ditissima, et tribuit cui vult, quantum, et quando vult, et quotiescumque vult : aeternaliter, quia regni ejus non erit finis . Dicitur ergo merito regina potentissima, largissima, et aeterna. Haec tria in nulla regina, nisi in ea concurrunt.
Item, Est sponsa Dei, de cujus dignissimis nuptiis dicitur, Esth 18, Rex Assuerus, id est Christus, pro conjun-
ctione, et nuptiis Esther, id est, Mariae, in die annuntiationis celebratis, quarum conciliator fuit Gabriel, jussit convivium praeparari. Glossa : id est, gaudium spirituale, permagnificum in tolo orbe, in caelo, et in purgatotio : dies enim maximi gaudii est dies incarnationis Filii Dei: cunctis principibus et servis suis. Glossa : id est, majoribus, et minoribus. Et dedit requiem universis provinciis. Requiem gratiae terrestribus, requiem gloriae caelestibus, requiem tribulationis in purgatorio manentibus, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem, regaliter dans, universa dans, celeriter dans, et hilariter dans. Unde clamat ad nos, dicens id quod senex de monte Ephraim : Pax tecum sit, ego praebebo omnia quae necessaria sunt: tantum, quaeso, ne in platea maneas .
Item, Ipsa est domus, et vestiaria, ex qua indutus fuit Filius Dei carne, peccator venia, justus gratia, perfectus gloria. Esther, IV, 1 et seq. : Mardochaeus indutus est sacco, mortalitatis, et miseriae, sed nunc, heu I multi sacco mortalitatis culpae. Usque ad fores palatii gradiens, gratiae, et gloriae : non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. Glossa : " Quia nullus cum corruptione praesentis vitae, celestem aulam intrabit, " Quod audiens (Esther) consternata est:et vestem misit nuptialem, ut ablato sacco induerent eum, pallium scilicet laudis pro spiritu maeroris .''
Item, Ipsa est virga aurea, signum vitae aeternae. Esther, IV, 11 : Sive vir, sive mulier, quicumque, non vocatus, interius atrium regis intraverit. Glossa : non habens vestem nuptialem : statim interficiatur, morte aeterna : nisi forte rex auream virgam, id est, Mariam, ad eum tetenderit pro signo clementiae, ut sit in propitiatricem, atque ita possit vivere.
Item, Ipsa est interventrix, et revocatrix desperatorum. Ideo enim Dominus eam creavit in nativitate, et assumpsit in matrem in incarnatione, et exaltavit super omnes choros Angelorum in assumptione, ut pro peccatoribus intercedat. Esther, IV, 13 et 14 : In domo regis es. Glossa : " In interiori regis sinu. " Prae cunctis Judaeis, imo prae omnibus Angelis, et omnibus Sanctis. Si enim nunc, hoc est, in tempore angustiae nostrae, silueris, id est, non intercesseris pro nobis, quod absit a te, quia Dominus desiderat audire te, dicens illud Canticorum, ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis, etc. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, a Deo praeordinata, a Patriarchis praefigurata, a Prophetis praenuntiata, a peccatoribus postulata, a tota Trinitate electa, et praeelecta, ut in tali tempore, iracundiae Dei, tribulationis, et maeroris omnium filiorum Adam, parareris ? Glossa : "Ideo rex te fecit reginam, ut nobis in persecutione auxiliareris. "
Commendatur etiam Regina nostra a maxima fidelitate, bonitate, et misericordia, quae consideratur in hoc, quod fere tota ejus supplicatio est pro nobis coram Deo, ut ab hostibus liberemur. Unde, Esther, V, 1 et seq. : Induta est Esther regalibus vestibus. G lossa: " Fide, spe, et charitate, et caeteris virtutibus, quibus induta, regi dignius societur. " Et stetit, ut peccatrix, advocatrix, adjutrix, postquam assumpta est, in atrio domus regiae. Ei sedebat rex super solium... Cumque vidisset Esther reginam, natura, gratia, gloria, largitate, dignitate, nobilitate, miseratione, prae omnibus praecipuam, stantem, non ut superbum luciferum sedere volentem, sed stantem mirabiliter juxta crucem , et misericorditer, et fideliter in coelo pro peccatoribus. Placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, id est potestatem, quam vult matrem suam habere in coelo, et in terra, et sub terra. Dixitque ad eam rex : Quid vis, Esther regina ? Quae est petitio tua ? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, imo totum, dabitur tibi... At illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, dona mihi populum meum . Glossa: fide meum, devotione meum, ipsius affectuosa veneratione meum, tota donatione meum, et tua commissione, pro quo obsecro, stans quandoque apud crucem miserabiliter, sed nunc apud te in coelo laetanter. Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ? Cum possim, et sciam, et velim ipsos liberare per te, et per tuos, et per me.
Item, Ipsa per suum ortum, et nativitatem, totam Ecclesiam luce gaudii immensi perfudit. Esther, VIII, 16 : Judaeis, id est, Christianis, nova lux, id est, Maria, oriri visa est, quando scilicet nata est. Ipsa enim est gaudium maestorum, honor coelestis patriae, et tripudium omnium beatorum.