Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De doni copiositate.
Hoc est munus sufficientissimum sui copiositate quod de suis copiosis abundantiis largitus est nobis Deus. Et hoc est quod dicitur, II ad Corinth. IX, 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Sicut dicit Philosophus, quod in commutabilibus unum est, quod fidejussor est omnis necessitatis, et ideo ad omnia sufficiens est: ita et in donis gratiae unum est, quod ad omnia sufficit, et ideo omnis necessitatis spiritualis est fidejussor, de quo omnia sibi sufficiunt: et hoc est donum, in quo totus Christus a quo procedit Spiritus sanctus, intelligit ur,de quo intelligitur hoc quod dicitur, Tob.x, 5 : Omnia simul in te
uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Unde, Eccli. XXIX, 20 : Gratiam fidejussoris tui ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. Quia sicut etiam in ante habitis diximus, corpus dedit in communionem, animam in redemptionem, sanguinem in ablutionem, et deitatem in omnis virtutis acquisitionem. Optimus est ergo omnis necessitatis nostrae fidejussor : ipse enim est, qui pignus pro nobis omnibus sufficiens ponit. Proverb. xx, 16 : Tolle vestimentum ejus qui fidejussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. Vestimentum enim Dominici corporis a Domino tollimus, qui pro nobis alienis pignus posuit, et fidejussor exstitit, et pignus animae suae accepimus, ut nos ipsos redimamus : et ideo ipsemet Dominus dicit in Psalmo lxviii, 5 : Quae non rapui, tunc exsolvebam : quia ipse pro omnibus nobis pignus fuit, et solvit quae non rapuit: et sic hoc donum fidejustor omnis necessitatis est. Sic enim dicitur, II ad Corinth. III, 5 : Non quod sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: quia ex nimiis copiis Domini ad omnia sufficientes sumus, quae omnes in hoc dono continentur, in quo concluditur omnis boni plenitudo. Unde dicitur, ad Roman. x, 12, quod dives est in omnes qui invocant illum : quia omnibus seipsum dando sufficiens est et copiosus. De hoc enim dono verum est quod dicitur, Genes. XXIV, 36, quod filio suo summus patriarcha dedit omnia quae habuit. Et filius in largitate paterna omnia in illo nobis donavit. Ad Roman. viii, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Unde omnes cum Isaia, lxiii, 7, dicamus :Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, ei super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Omnem enim misericordiam ostendit, quando in uno dono omnem nostrae indigentiae sufficientiam exhibuit.
Sic ergo omnis in isto dono est sufficientia.