MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IX.
Videtur autem, quod debebat fieri per Cherubim, ut patet :
1, Per proprietates positas a beato Bernardo, qui dicit: " Putemus Cherubim ex. ipso sapientiae fonte ex ore Altissimi.haurientes, et refundentes fluenta scientiae universis civibus suis . " Cum ergo hic annuntiatur prima repletio fontis, qui crevit in fluvium magnum et maximum, cujus impetus laetificat civitatem Dei, utpote plenus gratia et veritate, de cujus plenitudine nos omnes accepimus , imo ipse Filius Dei, qui est virtus et sapientia Dei, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei reconditi. Manifestum est ergo quod haec annuntiatio pertinet ad Cherubim.
2. Item, Videtur per proprietates a Beato Dionysio positas , quae sunt in circuitu esse reductiva, activa, et exemplata. In circuitu, quia ad totum quod est intrant : reductiva, ut ad Dominum tendant: activa, ut ad eum incedant: exemplativa, ut secundum suum exemplum hoc faciant. In hac autem annuntiatione Beatissima Virgo ita in circuitu fuit, quod magis conjungi Deo, nisi Deus fieret, non poterat. Reductiva etiam fuit, quae omnem creaturam, quae per peccatum cecidit, in pristinum statum ducit et reducit. Et in hoc activa fuit : quia illum genuit, qui omnia regeneravit et reduxit. item, activa fuit, quia ex ipsa et per ipsam et in ipsa quidquid. Deus creavit, recreavit, quoniam omnium bonorum est mater. Est et exemplativa, quae omnis pulchritudinis et innocentiae speculum ad primam pulchritudinem dirigit, et omnes aberrantes ut stella maris ad. portum reducit. Haec autem omnia hic annuntiabantur. Ergo videtur, quod ad Cherubim pertinebat.