SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XV.

IN ANNUNTIATIONE

BEATAE MARIAE.

Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. Luc. I, 28.

Haec sunt verba Gabrielis Archangeli ad Virginem Mariam. Elisabeth autem addidit: Ei benedictus fructus ventris tui .

Igitur quinque sunt hic notanda :

I . Quare Virgini hsec salutatio Ave proferatur?II. Cur esse gratia plena dicatur ? III. Quomodo cum ea Dominus esse dicatur ? VI. Quare super omnes mulieres merito benedicatur ?

V. Cur etiam fructus ventris sui benedicti, ab omnibus mereatur benedici?

I.

De primo nota, quod Beata Virgo propter quatuor, hoc verbo Ave salutatur. Ave enim sonat, quasi sine vae. Eva namque quadruplici vae subjacuit: ipsa enim per virum violenter fuit deflorata, ipsa per conceptus multiplices fuit onerata, ipsa in partu filiorum fuit angustiata, ip-

sa etiam tandem fuit in pulverem resoluta. Unde propter praedicta dixit ei Dominus, Gen. iii, 16 : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, quantum ad violentiam deflorationis. Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos, quantum ad onera conceptionis. In dolore paries filios tuos, ecce dolor in partus effusione. Sequuntur verba qua? Dominus dixit ad virum, quae etiam intelliguntur dicta ad mulierem : ''Pulvis es, et in pulverem reverteris'. ''Ecce testimonium de incineratione.

Beata igitur Virgo ab hoc vae quadruplici immunis fuit. Ipsa enim per Dei conceptionem virginitate non fuit spoliata : ipsa per eum quem conceperat, non fuit aliquo modo gravata : ipsa etiam post mortem, secundum fidem laudabilem, non fuit incinerata. Sicut enim Eva quae fuit ex ossibus Adae, et caro de carne ejus, cum conjuge suo participavit maledictionem corruptionis et incinerationis : ita e converso dignum fuit, ut Beata Virgo cum Filio (de qua ex ejus carne et sanguine carnem assumpserat et sanguinem) participaret benedictionem incorruptionis. Sicut enim caro Filii non vidit incorruptionem, sic nec caro matris.

II.

De secundo nota, quod Beata Virgo propter quatuor dicitur esse gratiaplena.Fuit enim mundissima, vacuissima, solidissima, et quietissima. Sicut enim quatuor ad minus ad hoc requiruntur, quod materiale vas, vel dignum sit, vel possit impleri : videlicet ut sit mundum, sit capax seu vacuum, sit solidum, id est, non ruptum : sit quietum, id est, non moveatur, dum liquor infunditur.

1. Ita et Beata Virgo fuit mundissima ab omni labe vitiorum. Numquam enim mortaliter, vel etiam venialiter peccavit; sed semper in cogitatu suo, et verbo, et opere merebatur. Et certe hoc quasi plusquam homo hic. Non est enim homo, qui non peccet. Unde 1 Joan. I, 8: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

2. Fuit etiam vacuissima ab omni desiderio terrenorum. Non enim cor suum et animum habuit circa ista terrena et inferiora ; sed semper desiderio circa supercoelestia versabatur. Ipsa siquidem temporalia, quae avari summo studio colunt, contemptibilia et quasi stercora reputabat.

3. Fuit etiam solidissima et integerrima per omnium virtutum ordinatam et individuam custodiam. Omnes enim virtutes circa ipsam aggregatae, ita solidam et integram eam conservaverunt, ut non posset laedi aliquo tentationis impulsu.

4. Fuit etiam quietissima per pacem cordis, et omnium affectuum tranquillitatem. Pacem enim quam filius suus dedit discipulis, ipsa praecipue conservavit : ipsa etiam numquam indebite vel concupivit, aut timuit: nec doluit, aut gavisa fuit indebite.

III.

De tertio nota, quod Dominus cum ea esse dicitur, tanquam sponsus in secreto cubiculo. Dei enim filius in camera virginalis uteri humanam naturam assumpsit, eamque sibi tamquam sponsam gratissimam inseparabiliter univit.

Secundo cum ea fuit, tamquam miles, arma induens in tabernaculo. Dominus enim congressurus cum diabolo, tunicam carnis nostra in sanctissimo tabernaculo virginei corporis induit, qua cum in passione per flagella, et spinas, et clavos, ac lanceam laceraretur, et perforaretur; virtus divinitatis, quse sub ea occulta fuerat, stravit diabolum.

Tertio Dominus cum ea fuit, tamquam rex in throni sui consistorio. Dei enim Filius utpote verus Salomon, id est, rex pacificus, sedit in ipsa tamquam in reali solio, judicans omnes fines terras. Medio siquidem tempore, quo in Virginis utero gestabatur, non minus ea quas sursum erant in ccelo, et quae in terra deorsum, prudentissime gubernavit.

Quarto cum ea fuit, tamquam hospes prandens in triclinio. Sedens enim infantulus in Virginis utero, et Patre plenissime fruebatur, et mundis affectibus matris, ac sanctis operibus delectabiliter pascebatur.

IV.

De quarto nota, quod propter quatuor in mulieribus dicitur benedicta.

Primo, quia serpenti non obaudivit. Cum enim et ipse Dei Filius tentatus fuerit, verisimile est quod Beata Virgo quandoque etiam tentata fuit, sed ipsa numquam diabolicae tentationi assensit.

Secundo, quia opprobrium foeminarum diluit et abstersit. Sicut enim Eva causa exstitit perditionis humanae: ita et Maria causa fuit nostras redemptionis. Unde mulieres deinceps verecundari non debent, tamquam per foeminam genus humanum sit amissum, cum et per foeminam fuerit recuperatum.

Tertio dicitur benedicta, quia per fructum vitas, quem edidit suspendendum in ligno crucis, vitam restituit. Eva namque per pomum vetitum, quod decerpsit ab arbore, et sibi et universas parentela suas mortem propinavit: Maria vero pretiosum fructum ventris sui mundo edidit, qui pro salute generis humani in patibulo suspensus fuit, et sic mortem fugavit, ac vitam restituit.

Quarto dicitur benedicta, quia clave David, hoc est, per filium suum, paradisum aperuit. Sicut enim propter Evam paradisi portas clausas fuerunt: ita et per Mariam Virginem sunt reserata, exstincta ignea rumphasa per sanguinem Jesu Christi.

V.

De quinto nota, quod fructus ventris intemerata Virginis propter quatuor dicitur benedictus.

Primo propter charitativam sui sanguinis effusionem. Et certe ipse nonfuit parcus in suo sanguine, quo nos redemit, sed largissimus : unde sit ipse per sacula benedictus.

Secundo propter exsulantium animarum e limbo revectionem. Quomodo enim creditis, quod ab illis animabus fuerit benedictus, quas ipse de regione mortis eripiens in patriam lucis aeterna transvexit: quarum quadam etiam quinque millibus annorum passa fuerant exsilium.

Tertio propter beatorum quotidianam refectionem. Quamdiu enim in hoc saculo sumus, peregrinamur a Domino. Prima et summa refectio animarum nostrarum, est corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi, quo quotidie pascimur et potamur.

Quarto dicitur benedictus propter regnantium in patria delectabilem remu- nerationem. Ibi enim merces omnium filiorum Dei, est gloriosus fructus ventris immaculate Virginis Marias.

Rogate ergo Dominum, ut a vitiis

emundati meritis Beatas Virgnis sic in hac vita Dei gratia repleamur, ut post hanc vitam gloriosum fructum ventris sui in proemium assequamur. Quod nobis, etc.