2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Ecce, pulchra velut luna
Forma claret virgo una,
Ipsa mater nostri Dei,
Decantemus ergo ei.
2. Inter flores velut rosa
Praerubescit speciosa,
Sic in cunctis haec puella
Clara fulget sicut stella.
3. Thure vestis praeodorat,
Os ipsius favos rorat,
Mel et lac sub ejus lingua,
Ipsa vere est benigna.
4. Quem haec virgo generavit
Et de lacte suo pavit,
Sanctis exstat paradisus,
Sunt beati, quibus visus.
5. Haec est vere fons hortorum
Et origo gaudiorum,
Inde fluit ut aquarum
Nobis vena gratiarum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
In jubilo dici
debet laus Mariae genetrici,
Quae parit absque viro
verbum patris ordine miro.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hoc est nomen, quod miramur,
Te, quem Deum protestamur,
Incarnatum veneramur.
2. In hac forma tam exili
Tu procedis, patris fili,
Tamquam sponsus de cubili.
3. Valvae matris integrales,
Nullo viro subjugales,
Hae sunt portae aeternales.
Responsoria.
1. Ave, porta Domini,
quae nunquam aperta,
Tu aeterni luminis
mater es reperta,
Castitatis gloria
permanente certa.
V. Ipsum solem clarae lucis
Incarnatum orbi ducis.
2. In extremo tempore
nobis revelare
Cum hoc dulci titulo,
quo praenominare,
Mater misericordiae,
cura nos salvare.
V. Adsis, pia, nostrae morti
Nos sanctorum jungens sorti.
3. Quamvis sanctos angelos
habes servitores,
Nos tamen recipias
servos peccatores
Propter tuos humiles,
o regina, mores.
V. Imperatrix angelorum,
Duc ad regnum nos polorum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Partu felix illibata
Stat regina coronata
In vestitu deaurata.
2. Sicut psalmus hic testatur,
Dei vultu adjuvatur,
Quem in regno contemplatur.
3. Digne cunctis praeferenda,
De te, virgo reverenda,
Gloriosa sunt dicenda.
Responsoria.
1. Ave, summi Domini
sponsa Sunamitis,
Inter omnes nobiles
es prae cunctis mitis,
Eximens Theophilum
potestate Ditis,
V. Salva tua nos virtute
De peccati servitute.
2. Virgo, decus saeculi,
clara stella maris,
Pulchra tua species
fulgor ut lunaris,
Praeelecta omnibus
ut sol luminaris,
V. Famulantes tibi nosce
Et pro nobis Deum posce.
3. Te, quam tuus filius
nil negans honorat,
Christianus populus
devotus implorat,
Virgo mater, impetra
illud, quod exorat,
V. Jnva prece tu materna,
Quod ducatur ad aeterna.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Eja, mater, gratulare,
Digna Deum generare,
Plaudant astra, solum, mare.
2. Haec est illa coeli porta,
Per quam justis lux est orta,
Umbris ullis non retorta.
3. Dum haec virgo gravidatur,
Salutare revelatur,
Per quod mundo salus datur.
Responsoria.
1. O lateina fulgida,
in qua illud lumen
Gloriose latuit,
quod coeli cacumen
Jam illustrat, omnia
regens ejus numen ;
V. Tua prece adjuvemur,
Quod hoc idem contemplemur.
2. Pulchrae sicut turturis,
virgo, tuae genae,
Collum ut monilia
fabricata bene,
Quique te perspicient,
exsultabunt plene ;
V. Nos admitte te videre,
Ut queamus congaudere.
3. O praerubra rosa,
mater Domini speciosa,
O virgo mitis,
o fecundissima vitis,
Clarior aurora,
pro nobis omnibus ora,
V. Ut salvi simus,
hac dum de carne venimus.
In Laudibus.
Ad Benedictus.
A. Tu cunctorum rerum sator,
Visitare nos, dignator,
Et da nobis adjutricem
Tuam sanctam genitricem,
Qua in pace dirigamur,
Ut ad coelos perducamur.
Per Horas.
Ad Primam.
A. O Maria praedecora,
Solis stella et aurora,
Pro peccatis, corda rora,
Ut fleamus, dum est hora.
Ad Tertiam.
A. Christi mater, virgo pura,
Bonum finem nohis cura,
Ne damnemur in censura
Propter nostri mali jura.
Ad Sextam.
A. O praeclara maris stella,
Mater Dei, verbi cella,
Tu pro nobis interpella,
Ne involvat nos procella.
Ad Nonam.
A. Praesignata virga Jesse,
Montis Sion o cypresse,
Velis semper tu adesse
Nobis, quia est necesse.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Virgo, quae cunctis praelata
Ipsum, a quo es plasmata,
Inaudito modo miro
Genuisti sine viro,
Neque primam nec sequentem
Habes tibi ascendentem ;
Tanta laude sublimata,
Esto nobis advocata.