APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
1. Restat de officio, prout est in addiscendo, deinde prout est in exsequendo, videre. Addiscendum est divinum officium, maxime in principio, diligenter. Et licet de totali officio et ordinis eius usu seu forma notitiam habere oporteat, sunt tamen quaedam communia, scilicet Officium beatae Mariae Virginis et mortuorum, Commune de Sanctis cum psalmis, hymnis et ceteris omnibus ad illud spectantibus, lectionibus tantum exceptis, Prima, Completorium et Pretiosa, capitula, versiculi, Preces, Suffragia Horarum ferialium, Absolutiones et Benedictiones, quae in Matutinis dicuntur, hymni feriae Laudumque psalmi et cantica, benedictio quoque mensae cum gratiis, nec non et psalmi Primae dominicalis, omnes etiam psalmi a centesimo nono usque ad ultimum, nisi totum, quod magis expedit, addiscatur Psalterium, quae sunt cordetenus addiscenda et menti per exercitium arctius imprimenda.
2. In Sabbatis quoque et praecipuarum solemnitatum Vigiliis praevidendum est divinum officium tam in littera quam in nota. Quoties autem extra chorum cantatur, propter honestatem, et ne orantibus vel studentibus Fratribus impedimentum praestetur, vocem in cantu deprimi decet, quod praecipue post refectionem, sicut ei in verbis modestiam, congruit observare. " Ante sumtum cibum, ut ait Hugo , magis hilares esse convenit, ne ipsa nostra abstinentia gravis et molesta videatur ; post vero magis modestos et tacitos, ne per gulae vitium crapula nos inflasse videatur "