QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum haec sit vera : Omnes homines natura scire desiderant ?
Aristoteles hic cap. 1. Cicero 2. et 5. de finibus. Albert. hic c. 4. et 5. D. Thom. ibid. lect. 1. Flandria q. 2. art. 1. Fonseca c. 1. q. 1. et 2. Suar. disp. 1. vel sect. 6. Mnrtad. ibid. sect. 9. Avers. q. 1. Philos, sed. 8.
Quod non, probatur, quia si sic, ergo naturaliter scirent se scire ; consequentia patet, quia nihil desideratur nisi cognitum. Item, si sic, ergo amoto impedimento omnes scirent ; consequentia patet de igne, quia naturaliter inclinatur sursum, statim ascendit sursum, si sit extra locum, amoto impedimento. Item, si sic, igitur omnes habent scientiam, vel saltem habens non desiderat, quia desiderium est respectu nohhabiti. Item, aliqui desiderant ignorare, quia aliqua est ignorantia affectata. Item, sunt rationes Gandensis in summa : Nihil appetitur nisi sub ratione boni: igitur appetitus non naturaliter inclinatur ad verum. Item, voluntas distinguitur contra naturam. Item, natura determinatur ad unum: igitur vult tantum unum scire.
Dicendum ad primum istorum, scire est commodum intellectus. Ad secundum, verum est de voluntate, ut libera est. Ad tertium, ad unum in genere, sicut materia ad quod quid est, sub ratione formae, sic intellectus ad scire, sicut ignis ad sursum esse, non tamen ad hoc sursum. Ad oppositum est Philosophus in littera per signum.
Contra probationem Philosophi, quod non maxime diligamus sensum visus, probo, quia sensum illum magis diligimus, cujus oppositum magis odimus, quia 2. Prior, text. c. 21. c. illo : Quomodo autem convertantur extremitates, in ultima regula dicitur : Magis eligendo magis fugiendum opponitur; sed magis odi mus oppositum tactus quam oppositum visus, quia oppositum tactus destruit animal, non oppositum visus: ergo, etc. Item, contra illud? quod dicit, visum maxime facere scire, quia Philosophus in libro de Sensu et Sensato, cap. 1. ad finem, dicit quod caeci nati habentes auditum, sunt magis sapientes quam surdi nati habentes visum: igitur si sensus magis diligitur, quia est magis cognoscitivus, secundum quod cognitio ordinatur ad scientiam, sequitur quod auditus sit magis diligendus. Si vero non loquitur de cognitione simpliciter, tunc videtur quod non est ad propositum, quia ex hoc deberet concludere quod naturaliter desideramus scire. Item in sermone Paschae Leo Papa praefert tactum Thomae visui, quoad certitudinem cognitionis. Responsio, non quoad per se, et proprium objectum utriusque, sed forte quoad corpus illud Christi experiendum. Item, contra hoc quod dicit visum pluresdifferentias demonstrare: tactus enim plures demonstrat, quia tactus est duarum contrarietatum, visus unius. Item, Philosophus 2. de Generatione, primae qualitates sunt per se tangibiles ; posterius autem non invenitur sine priori ; igitur ubicumque invenitur qualitas visibilis, et qualitas tangibilis, et non e converso: igitur plures differentias demonstrat nobis tactus quam visus.