REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae et aliorum, asserens creationem aeternam esse possibilem cum tuis fundamentis. Opposita sententia, tenens ratione oslendi impossibilem esse creationem eternum cum suis fundamentis, quam tenent D. Bonaventura, Henricus, Richardus et alii.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse duratione. Sed an illud sit tantum creditum, vel per rationem naturalem possit esse declaratum, discrepant.
Dicit igitur unus Doctor, quod mundum incepisse sola fide tenemus. Ad hoc adducit auctoritates Gregorii super Ezechielem, homilia prima, quod Moyses Spiritu sancto afflatus, prophetavit mundum incepisse ; illud probat per rationes, quia si posset demonstrari incepisse, aut hoc esset ex parte mundi, aut ex parte Dei. causantis? Non ex parte mundi, quia non potest esse medium ad hoc probandum, quia quod est medium demonstrandi, et ipsum abstrahit ab esse, fuisse et fore ; igitur per ipsum non potest demonstrari esse de novo inesse mundo. Neque ex parte Dei, quia Deus contingenter vult ea quae sunt alia a se ; igtur contingenter causat mundum. Sed non possumus habere rationem demonstrativam ad sciendum voluntatem divinam ; ideo neutro modo potest demonstrative probari mundum incepisse.
Et dicit ille Doctor quod expedit quod hoc sola fide teneatur, ne credita demonstrarentur per aliquas rationes sophisticas, et tunc possent infideles habere occasionem irridendi, credendo quod propter tales rationes esset adhaesio articulis fidei, quas alii scirent solvere, ideo expedit quod illud reveletur Sanctis.
Et additur, quod si Deus non agit per motum, potest habere effectum coaevum. Et ponuntur ad hoc exempla Sanctorum, ut apud Augustinum 6. de Trinitate, cap. 1. de igne et splendore, de Sole et radio, de virgulto, et de imagine et de vestigio, quae ponit idem lib. 10. de Civitate Dei, cap. 31. Si pes stetisset ab aeterno in pulvere, ab aeterno fuisset causa vestigii. Similiter, idem Augustinus lib. 5. de Civitate, cap. 4. Ille modus, quo non esse praecessit esse, etc. (et loquitur de aeternitate mundi,) vix intelligibilis est. Sed si ille modus est intelligibilis, non includit contradictionem.
Item, Philosophi non viderunt contradictionem ponere mundum coaeternum Deo ; igitur multo fortius neque sequentes, minus intelligentes, videbunt.
Item, si Naturalis considerat quatuor causas, secundo Physic. ita Metaphysicus. Metaphysicus tamen abstrahit a motu, igitur potest considerare causam efficientem, ut abstrahit a motu ; igitur ratio creationis abstrahit a ratione mutationis ; igitur possibile est creationem esse respectu mundi, licet non mutationem, et sic potest causari, licet agens non mutetur.
Contra istum modum arguit unus Doctor primo, secundum quod dicuntur duo, quod non potest probari per rationem simpliciter necessariam. Secundo, quod nec per rationem necessariam ex sensibus. Probatur oppositum utriusque : Primo, oppositum primi, quia omni facto oportet assignare factionem, nam ubi minus videtur, ubi est productio universaliter, oportet assignare quod producto conveniat productio, quia Filius Dei productione producitur. Si igitur mundus est factus, igitur aliqua factione ; aut igitur illa factio manet semper cum esse mundi, aut non semper, sed tantum in uno instanti, sicut factio rei temporalis in principio inceptionis esse. Si illo secundo modo, igitur illud instans, vel quando, in quo est factio mundi, erit primum, in quo mundus est, et prius non fuit. Si semper factio sit simul cum esse mundi, sequuntur duo inconvenientia: Primo, quod mundus erit successivus, et nihil permanens. Secundo, sequitur quod fieri est idem quod conservari, et similiter causari, et illud est falsum propter duo : Primo, quia fieri est respectu habendi, sed conservari est respectu habiti continendi. Secundo est hoc falsum, quia causa particularis producit rem, et postea eam non conservat ; igitur producere et conservare sunt distincta in agente particulari ; igitur differunt realiter in agente superiori.
Secunda ratio ad idem, ex 2. Periherm. c. ult. Omne quod est, quando est, necesse est esse. Sicut igitur pro hoc instanti, pro quo Deus producit, non potest non producere, sed prius nec pro illo instanti pro quo conservat, potest non conservare, sed prius. Sic si mundus est ab aeterno, igitur pro nullo nunc potuit Deus non produxisse mundum ; igitur necessario produxit mundum, quia non potuit habere potentiam praecedentem esse mundi, ita quod non esse mundi praecederet esse ; igitur pro quocumque instanti comparetur mundus ad Deum, necesse est comparetur ut actu positus in esse, vel ut prius productus ; igitur nunquam potuit non produxisse mundum, quia nunquam potest esse potentia, ut res non sit pro illo instanti, pro quo est, nisi prius non esse praecedit duratione, quia non quando est, nec quando praeteritum est, quia hoc solo privatur Deus, 6. Ethicorum, et Augustinus lib. 26. contra Faustum.
Iste Doctor instat contra seipsum de praedestinato, quia ab aeterno fuit praedestinatus ; igitur non potuit non praedestinari ; igitur necessario est praedestinatus. Dicit quod non est simile, quia praedestinatio est intra, respicit tamen objectum extra, ut futurum, ideo non respicit istum, ut positum in esse, sed ut ponendum, ideo ut ipsum est extra, est in potentia contradictionis. Sed ex alia parte si mundus sit aeternus, potentia creativa non respicit mundum, ut ponendum in esse, sed semper ut ens actu, ideo nunquam est in potentia contradictionis ad esse et non esse.