Quod deus non est aliqua species praedicata de multis individuis.
Neque est possibile quod sit sicut una species de multis individuis praedicata.
Individua enim diversa quae conveniunt in una essentia speciei, distinguuntur per aliqua quae sunt praeter essentiam speciei; sicut homines conveniunt in humanitate, sed distinguuntur ab invicem per id quod est praeter rationem humanitatis. Hoc autem in deo non potest accidere: nam ipse deus est sua essentia, ut ostensum est. Impossibile est igitur quod deus sit species quae de pluribus individuis praedicetur.
Item. Plura individua sub una specie contenta differunt secundum esse, et tamen conveniunt in una essentia. Ubicumque igitur sunt plura individua sub specie una, oportet quod aliud sit esse, et aliud essentia speciei. In deo autem idem est esse et essentia, ut ostensum est.
Impossibile est igitur quod deus sit quaedam species de pluribus praedicata.