Quomodo intelligitur quod dicitur, quod nomine christi intelligitur spiritus sanctus.
Item dubium esse videtur quod Cyrillus in Lib. Thesaurorum videtur dicere, quod aliquando nomine christi spiritus sanctus intelligatur, sic inquiens: apostolus appellatione christi spiritum christum vocavit; ait enim: si in vobis christus est, corpus quidem mortuum est etc.. Et post pauca: spiritus sanctus in nomine christi operando, et eundem christum in se repraesentando, nomen christi accipere, et christus ab apostolo appellari dicitur.
Hoc autem videtur esse contra personarum distinctionem, ut nomen unius personae alteri attribuatur. Sicut enim pater nunquam est filius, nec e converso, ita filius nunquam est spiritus sanctus, nec e converso. Non potest ergo nomen christi de spiritu sancto praedicari, neque igitur pro spiritu sancto poni.
Sed dicendum, quod dictus pater appellatione christi dicit spiritum christum vocari, vel nomen christi accipere, et christus appellari, non quasi christus de spiritu sancto praedicetur, vel e converso (hoc enim esset sabellianae impietatis), sed intelligitur in nomine christi spiritus sanctus ratione concomitantiae, quia ubicumque est christus, est spiritus christi, sicut ubicumque est pater, est filius. Unde interponit: numquid in hoc veritatis praedicator, scilicet apostolus, veritatem inconfusibilium personarum confudit sabellizando? non, sed potius hoc ecclesiae indicare curavit ut spiritus sanctus non sit alienus a natura verbi.