Hic ponitur conquestio ex parte ipsius civitatis et plebis: et primo conqueritur ad astantes de severitate judicis; secundo ad judicem de crudelitate hostis, ibi, vide, domine, quoniam tribulor.
Circa primum duo facit. Primo proponit severitatem judicis in generali; secundo prosequitur in speciali, ibi, abstulit omnes magnificos meos. Circa primum tria facit. Primo proponit dei indignationem, inquantum puniendo vindicavit; secundo proponit disciplinae divinae severitatem, inquantum puniendo erudivit, ibi, de excelso misit ignem; tertio proponit justitiae rigorem, inquantum puniendo officium judicis exercuit, ibi, vigilavit jugum iniquitatum mearum. Circa primum tria facit.
Primo ponitur invocatio: o vos omnes qui transitis per viam, regionis hujus desertae. Jer. 22: pertransibunt gentes per civitatem hanc; et dicet unusquisque proximo suo: quare fecit dominus sic civitati huic grandi? secundo proponitur doloris magnitudo, attendite; dum enim suum considerat dolorem, nullum similem putat. Maximus etiam fuit, quia maxima amissa; spiritualia scilicet et temporalia.
Jerem. 8: super contritione jerusalem contritus sum. Tertio ponitur dei indignatio, quae est ratio doloris, quia vindemiavit, captivatis, et interfectis habitatoribus, sicut vineam racemis. Isa. 5: vinea domini exercituum, domus Israel est.
Psal. 79: vindemiaverunt eam omnes qui praetergrediuntur viam. Locutus est, comminando per prophetas.