QUODLIBETA 7

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 3

Utrum deus possit facere quod albedo et aliae qualitates sint sine quantitate, sicut facit quod quantitas in sacramento altaris sit sine subiecto.

Ad tertium sic proceditur: videtur quod deus non possit facere quod albedo aut aliqua qualitas corporalis sit sine quantitate.

Argumentum 1

Quia quantitas est prima dispositio corporis, ex eo quod immediate adhaeret substantiae, ut dicit boetius. Sed primum in quolibet genere est causa eorum quae sunt post, ut dicitur in II metaph.. Ergo a quantitate habent omnia alia accidentia quod sint dispositiones corporales; ergo remota quantitate, nulla qualitas corporalis remaneret.

Argumentum 2

Praeterea, qualitas spiritualis, ut scientia vel virtus, est nobilior quam qualitas corporalis.

Sed qualitas spiritualis etiam miraculose non posset esse sine subiecto ut videtur.

Ergo multo minus qualitas corporis posset esse sine subiecto, ad minus quod est quantitas.

Argumentum 3

Praeterea, magis est remotum a natura quod qualitas corporalis sit omnino sine subiecto, quam quod sit in subiecto spirituali; quia esse in subiecto spirituali est qualitatis spiritualis, quae est in praedicamento eodem cum qualitate corporali: sed esse omnino sine subiecto est substantiae, quae est aliud praedicamentum. Sed non posset miraculose fieri quod qualitas corporalis esset in subiecto spirituali, ut albedo in Angelo. Ergo multo minus potest fieri quod qualitas corporalis non habeat subiectum, ad minus quantitatem.

Argumentum 4

Praeterea, magis dependet qualitas a substantia quam e converso. Sed deus non posset facere aliquam substantiam creatam absque omni accidente; quia ad minus oportet quod creaturae insit relatio ad suum creatorem.

Ergo multo minus potest fieri quod qualitas sit absque omni subiecto.

Sed Contra

Sed contra, propter hoc potest fieri quod in sacramento altaris quantitas sit sine substantia, quia quantitas per essentiam a substantia differt. Sed similiter qualitas differt per essentiam a quantitate. Ergo eadem ratione fieri posset ut qualitas esset sine quantitate.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod divinae potentiae, ratione suae immensitatis, attribuendum est quidquid in defectum non sonat; tamen aliqua sunt quae natura creata non patitur ut fiant, propter aliquam repugnantiam quam important ratione contradictionis implicitae.

Et de talibus consuevit a quibusdam dici quod deus potest ea facere, quamvis fieri non possint.

Ut ergo videamus utrum fieri possit a deo quod albedo sit sine quantitate, sciendum est, quod in albedine et qualibet alia qualitate corporali est duo considerare: scilicet ipsam naturam albedinis, per quam speciem sortitur; et individuationem eius, secundum quod est haec albedo sensibilis ab alia albedine sensibili distincta.

Posset ergo fieri miraculo ut natura albedinis subsisteret absque omni quantitate; tamen illa albedo non esset sicut haec albedo sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum, quas Plato posuit.

Sed quod haec albedo sensibilis individuata esset sine quantitate, fieri non posset, quamvis fieri possit quod quantitas individuata sit sine substantia; quia quantitas non individuatur solum ex subiecto, sicut alia accidentia, sed etiam ex situ, qui est de ratione ipsius quantitatis dimensivae, quae est quantitas positionem habens. Et ideo possibile est imaginari duas lineas separatas eiusdem speciei, numero diversas secundum diversum situm; alias linea non esset divisibilis ex ipsa ratione sui generis; non enim dividitur linea nisi in lineas.

Plures autem albedines eiusdem speciei sine subiecto imaginari, est impossibile; et sic patet quod albedo non individuatur nisi ex subiecto; et propter hoc non posset esse individua, nisi esset in aliquo subiecto, ad minus in quantitate. Sed quantitas habet unde individuetur etiam absque subiecto; et ideo potest per miraculum esse haec quantitas sensibilis etiam absque subiecto, sicut patet in corpore christi.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod si albedo sine quantitate esset, iam non esset corporalis qualitas, sed spiritualis, ut ex dictis patet.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod de qualitate spirituali omnino idem dicendum videtur quod de qualitate corporali dictum est.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod cum substantia spiritualis quantitate careat, non potest fieri quod qualitas corporis sit in substantia spirituali nisi per modum illum quo potest esse sine quantitate, ut dictum est.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod substantia creata comparatur ad deum, consequitur ipsam aliquod accidens, sicut ipsa relatio creationis, aut servitutis, aut alia similis ratio; unde, sicut deus non potest facere quod creatura non dependeat ab ipso, ita non posset facere quod esset absque huiusmodi accidentibus; posset autem facere quod esset absque aliis accidentibus. Accidens autem non habet subiectum ex hoc quod comparatur ad deum; et ideo nihil prohibet quin deus facere possit aliquod accidens esse sine subiecto.

Resp. ad Sed Contra

Ad illud quod obiicitur contra, patet quod non est eadem ratio de quantitate et qualitate, ut ex dictis patet.