DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VII.

De propriis communibus actionis et passionis.

Consequenter his quae dicta sunt, determinanda est actio per propria, quae quidem omni conveniunt, sed nec soli conveniunt actioni: hae enim passiones quae propria sunt vere propter hoc hic postponuntur, quia vere sunt propria principia, per quae illa quae causa sunt, probari habent de actione. Determinantes autem de his dicimus, quod facere et pati recipiunt contrarietatem, et recipiunt magis et minus, sive intentionem et remissionem. Contrarietatem quidem recipiunt tam in effectu actionum, quam in sub- stantia et forma : in effectu enim secare sive urere seu etiam eradicare, contrarium est ad plantare, et sic actio actioni contraria est in effectu : et similiter plantari et secari sunt passiones contrariae in effectu. In substantia autem actionis et forma calefacere contrarium est ad frigefacere, et exsiccare ad humida facere : et in passionibus calefieri contrarium est ad frigefieri, et exsiccari ad humida fieri. Sic etiam urere contrarium est ad humidum facere.

Similiter autem actio et passio recipiunt magis et minus : calefacere enim magis et minus dicitur. Et est calefactio intensior etremissior. Similiter autem est in passione : quia calefieri et infrigidari est

magis et minus intensiori et remissiori calefactione vel infrigidatione: et sic est in siccari et humidum fieri. Et similiter in passionibus illatis, sicut in tristari et gaudere dicitur magis et minus.

Si quis autem dicat tristitiam et gaudium non esse passiones quae sunt in praedicamento passionis, sed 'potius in qualitate, et ideo non deberent hicinduci, Dicemus ad illum quod tristitia et gaudium non sunt sine motu et actione cordis et passione. Cor enim in his agit et patitur secundum motus, qui dicuntur diastoles et systoles: et secundum haec reducuntur ad genera actionis est passionis. Haec igitur de praedicamento actionis dicta sufficiant.